Ex Tabulis Rudolphiuis.
Synopsis aerarum usualium, quotquot ad nostram
notitiam pervenerunt; sunt autem comparatae singulae
cum suis annis ante vel post Incarnationem Verbi;
assignata etiam usualia annorum initia in mensibus et
diebus anni Juliani.
Ante nostram Incarnationis aeram currente
5509. Calendis Septembris incipiunt anni mundi secundum Graecos
in Patriarchatu Constantinopolitano. Idem statuunt illi
cyclis indictionum quindecennalium caput.
3701. Nonis Octobris incipiunt anni ab Adamo, secundum Judaeos
Christo posteriores.
77(3. Julio celebratus est primus agon Olympicus. Sed annus ipse
primus Olympiadis incipit varie secundum diversa anni capita
apud nationes diversas. Macedonibus enim annus primus
Olympiadis (hoc est in quo celebrata est Olympias) inivit
Octobri anni 777. ante Chr. Graecis nationibus quam plurimis
a bruma ejus anni 777. desinentis; Achajae & Josepho ab
Aprili anni 776. Atheniensibus ab ipso mense ludicri, scii, a
Junio vel Julio.
753. Anni Itomae conditae ineunt mense Majo, Palilibus, anni
Varonni & scriptoribus plerisque post Augustum Imperatori
busque ipsis, in ludorum secularium celebratione;
752. Catoni, Tarruntio, Fastis Capitolinis, Eusebio, Solino, chrono-
logo apud Clementem &c.
747. 26. Februarii. Primus dies Thoth primi mensis Aegyptiaci
annorum Nabonassari Solarium vagorum: iis utitur Ptole
maeus & astronomi ceteri.
433. 26. Junii. Initium cyclorum Metonis decemnovennalium,
quorum quilibet erat totidem annorum Lunarium mobilium:
in quibus mensium primus erat Hecatombaeon; & Posideon
in septem annis geminabatur.
330. 28. Junii. Initium periodorum Calippi Lunarium, quarum
singulae sunt 76 annorum.
324. 12. Novembris. Primus Thoth annorum ab obitu Alexandri
Magni, Aegyptiacorum vagorum. Intersunt enim inter hunc
& Nabonassari initia anni 424 Aegyptii exacte. Utuntur ea
Ptolemaeus, Theon, Albategnius &c.