Apologia.
423
et patientium, quam hyperphysicas typi et archetypi. Non culpo, habes,
fateor, socios in hoc usu vocis, philosophos eximios, dum ludunt in poema
tibus, quos inter et Proclus, cujus hic est de Phoebo versiculus fol. meo 325:
KiO-agrj vTto ge\n<x>v
Evm£ i ueya y.vua. fta(Jvrp/.oiaftoio ytveOXrjg,
suavissimam innuens harmoniam inter marem et feminam in actu generatio
nis; et hic de Paeane:
IlXrpag dgmonrjg Jtammjfiovog evgea xoagor,
quod intelligo de omnifariis naturalium motionum successibus.
Patior, inquam, te vocibus uti arbitratu tuo, illud tamen necessario mo
neo, te sub hac ambiguitate latitantem plurimas passim turbas excitare, quae
detecta aequivocatione facillime sopiuntur. Aut si detegi non potest (ut
quidem hoc ipso loco plures in tuo harmoniae nucleo seu medulla sensus
latent, quam meus stupor capere possit), tunc irritis conatibus congredimur,
quaerit involutum tectumque lorica inexplicabili homulum anhelans fera de-
seritque non inventum; frustratur sua voluptate spectator; nullam inquam
lector utilitatem capit ex concertatione tenebrarum plena. 41 )
Ad Analysin X. Propterea, inquam, quod ille praxi magis indulget,
ego theoriae, ipsi quidem picturae sunt commodae, mihi theoremata. Non
injuriam tibi feci, lioberte; nullum in opere tuo fixi stigma invidiae , sed
opus lectori a sua propria nota descripsi, ut sciret, qui nondum emit, inventurum
se quod delectet, prout ingenium fuerit hominis. Nam et picturis ex aere
abundat excusus liber, et tute ipse analysi III. modo recensuisti, quibus uta
ris picturis invicem sermonis, templo, columnis, hieroglyphicis, speculo, turri,
triangulorum figuris; ad quas tu ibi loci non aliter provocas, quam mathe
maticus aliquis ad suas propositiones et theoremata, quasque etiam hac ipsa
anal. X. pro diagrammatibus tuis haberi vis. Quin etiam fateris iterato, te
picturas introduxisse plurimas. Cur igitur succenses? An exprobravi tibi
figuras ut insulsas, ut dedecus ? Cur igitur quasi mutuum reponeres et meas
ipse figuras recenses, quae tamen non sunt aliud quam diagrammata? Et
quem in te genium agnoscam, qui verba indifferentia, cum facillime posses
in bonam accipere partem, mavis in malam? Tuis picturis mea comparavi
diagrammata, fassus librum meum non aeque atque tuum ornatum esse, nec
futurum ad gustum lectoris cujuslibet; excusavi hunc defectum a professione,
cum ego mathematicum agam. At tu hinc jactantiam nescio quam dicis.
Jactantiam odi et damno, sed in pulpito stans discrimina rerum dissimulare
non possum; invitandus est mihi discipulus ad mathematicarum disciplinarum
studium, suppeditandum animo sincero consilium, quo quemque libro juvari
existimem. 4i ) Liceat mihi etiamnum proferre vocem magis claram: qui ma
thematicarum disciplinarum certitudinem amat, plus ille capiet utilitatis in
parte mathematices harmonica perdiscenda ex opere meo harmonicorum, quam
ex Roberti de Fluctibus. Qui vero ingenium philosophia mystica (quae per
aenigmata tradi solet), oculos picturis pascere cupit, quod quaerit, in meo
libro non inveniet. 4H )
Ad Analysin XI. Hic ansam aliquam invenisti, Roberte, mihi suc-
censendi, tenes enim me verbis meis, perinde ac si ego mea luci comparas
sem, tua omnia tenebris. Verum si paulum te continere ab indignatione
poteris, efficiam declarando mea verba, ut non tantum in te dolor animi
conceptus, quem verbis acerbis testaris, mitigetur, sed etiam lector, si qui