HHH mi 0. . 1 Ü • — •-•••• • . '• ÜBe
*
m H
s№iii!-
"hfc'i
m
i ,] ¡íiini
l.'ii- 1
■
90
Kepleri Studia
Argumenta contra mutationem obliquitatis.
Primum subruuntur fundamenta, quibus creditur firmissime inaedificata
esse' major olira obliquitas. Auctoritas Ptolemaei nulla est: transsumsit enim,
ut fatetur, obliquitatem Hipparchicam; etsi vero simulat, se quoque obser
vasse, si tamen illam Eratosthenis pro cynosura habuit, facile se ipsum de
cipere pottiit consectando extremitates umbrae aestivae et hibernae, non media
puncta; scilicet ut more geometrarum mechanicorum quantitatem investiget,
qua non est major obliquitas certo. Adde quod fidem decoxit in aliis ob
servationibus, quoties inventis veterum vel suis favere deprehenditur.
Auctoritas Hipparchi nulla est; uti enim se ait obliquitate Eratosthenis,
ut diligentis et ceterorum fide dignissimi. Auctoritas Eratosthenis dubia est:
modus enim nuncupandi quantitatem obliquitatis 11 de 83 per se lubricus
est et mechanicus propter punctorum 83 physicorum latitudinem et propter
rotunditatem, quae videtur esse non ex re, sed ex taedio concisionum minu
tiorum (vide sapra p. 55). Deinde vero non absimile est, factum esse crebritate
repetitionum ejusdem circuli, ut post 83 intervalla tropicis aequalia, quae
invenit mechanicus in 11 circulis, oblitus fuerit primi circuli, quod sc. erat
ipsum tropicorum intervallum, si sc. ultimum et 83 mum vidit terminari in
principium ejus, cum primum a fine ejus extendere coepisset, sic enim 11 de
84 dant obliquitatem 23° 34'. Auctoritas Indorum nulla est, nominant enim
crassa Minerva 24°, propter rotunditatem partis circuli tricesimae. Auctoritas
Albategnii se non extendit ad subtilissima; prodit enim 23° 35', quod parum
abest a 23. 31 */ 2 . Auctoritas ceterorum omnium nulla est, omnes enim ver
santur inter 23. 28 et 23. 34.
Argumentum etiam a diversis hodie quam olim fixarum latitudinibus
principium petit et nullum est. Latitudines enim fixarum eliciuntur ex ob
servatione altitudinis meridianae et ex comparatione ejus altitudinis eclipticae
punctorum, quam illa debent habere, si vera supposita sit obliquitas. Verbi
causa, stellis in cauda Ptolemaeus adscribit latitudinem 2° austr., Tycho
eam observavit 2° 16' austr. In altitudinibus igitur meridianis harum stella
rum Tychoni cum Ptolemaeo convenit, habita ratione diversitatis locorum.
Minus tamen Ptolemaeus numerat, quia existimavit (non quia observavit,
quod est impossibile), loca fixarum ecliptica et sic eclipticam ibi loci per
2 / 5 unius gradus deflexisse longius ab aequatore aque polo boreo et a vertice
sui loci. Tycho plus numerat, quia terminum, unde numerat, altiorem aequa-
torique et vertici suo viciniorem et sic obliquitatem eclipticae minorem sta
tuit, praeviis accuratis Solis per eclipticam euntis observationibus.
Ex theoria vero Martis affertur hoc argumentum in contrarium. Non
est verisimile, orbem, in quo Mars incedit, alligatum esse ad orbem Telluris,
cujus luxatione haec variatio obliquitatis eclipticae peragi deberet. Si hoc,
ergo orbis Martis per hanc quidem Telluris orbitae luxationem non emotus
est situ suo, sed retinuit eundem sub fixis. Cum igitur ad majorem olim
obliquitatem sequatur, fixas in 0 et $ olim minores habuisse latitudines,
orbis vero Martis etiam in Q et ^ sit inclinatus in septentriones, fuisset
igitur ejus inclinatio olim minor: quare et latitudo olim minor fuisset. At
proditur ejus maxima latitudo septentrionalis in locis, quibus tunc maxima
fieri potuit, 4° 20', in ipsissimo igitur limite major, cum hodie in ipsissimis
limitibus uon possit fieri major quam 4° 32'. Australis vero latitudo pro-
ditur 7°, <
(III. p. 421)
Huic
maici de hy
ego hodie ii
et fatetur,
possit, in
quanta est
ex observa
aut indulsi
0 bjici
me ipso (
4° 20' et
limite Mar
tata obliqu
sufficeret,
suppeterent
1) Instrum
certus hic
in septentr
Atqui e cc
trionali coi
Ptolemaica
simul non
observatior
ipsissimo 1
adversarioi
tudo fieri
etsi accur
4. 32, qu
et sic 12'
liquitatis e
eccentrici
mutata ob
mutata, de
et sic c. 3
4° 20'.
Alteru
boreum M
principia $
Hodie vere
Jam affert
d. 25. A
(ego 15.
hoc loco
/uetconco to
concludimu
illi adhaer
dubium, re
Comment.