96
Kepleri Studia
C in 5 V 2 0 0. Cum igitur LRC et ORI sint хата xofjvqjijv et aequales, facile
inquiritur alteruter ex suo complemento СШ, ubi CI quadrans et anguli C,
I dati. Antilog. C est 26.300, I = 01.87, summa 28.17, antilog. quae
siti sub I o 22' 33". Ex hoc calculo apparet, non augeri sensibiliter incli
nationem maximam. Itaque per hanc responsionem instantia manet inconcussa.
Argumenta ex theoria Mercurii.
Anno 23. Dionysiano Aquarionis die 29. £> distare visus est a clariori
caudae versus arctum tres Lunas (Almag. IX. 7.) Nodis vero per alias
observationes bene constitutis, colligitur ad d. 12. Febr. anni 262 a. Ch.
£ in 22° 36' , lat. 0. 40' merid., cum fixae illae hodie habeant lat.
2° 26' m., igitur colligitur £> distantia ab illis in boream 1° 46', quod est
paulo plus quam tres Lunae. At Ptolemaei traditio de obliquitate eclipticae
olim majore et harum fixarum latitudine 2° 0', tribus Lunis (i. e. I o 38') ab
iis in boream extensis, obveniret Mercurio latitudo 0° 22' et minor etiam, si
3 Lunae plus faciunt in observatoris oculis humidis. Calculus igitur Rudol-
phinus tertio ante Ch. seculo in hoc exemplo stabilit obliquitatem eclipticae
fixarumque latitudinem hodiernam. Nam si ecliptica esset mutata, stante loco
suo sub fixis orbita $, omnium locorum inclinationes essent mutatae. Mu
tari autem simul utramque orbitam non est credibile in planetis, at bene
in Luna.
Anno 28. secundum Dionysium Geminionis 7. visus est 0 in linea capi
tum П non plane duplo distans ab inferiori ejus, quod illa a superiori, de
erat n. triens Lunae, i. e. 11'. Distant vero capita in latum 3° 24', hujus
duplum 6° 48'. Ergo latitudinum inferioris Д et ф differentia fuit 6° 37';
at hodie inferior habet latitudinem 6° 38' b., fuisset igitur ф secundum
hodiernam eclipticam uno solo scrupulo in austro, at secundum obliquitatem
maximam latitudo fuisset 0° 25' australis. Et computatur quidem 27' austr.,
quod videtur stabilire obliquitatem veteris eclipticae; at plura sunt consideranda.
Seposita enim jam eclipticae obliquitate, perpende, quod sit observatus ad
caput П et quod ego distantiam ejus a capite hoc computem 26' majorem,
quam est observata. Nec in latitudine solum est dissensus, sed etiam in
longitudine. Nam si verba sequaris observationis, examinata ad loca fixarum
Tychonica, reponunt 0 ante 27° 28' Ц, et secundum loca et principia Pto-
lemaica ante 28° 20' П- Ego vero computo 0° 27' 0, itaque multo pro
pius ad hanc observationem venio, si biduo vel triduo maturius computem. Hoc
autem faciens, etiam latitudinem a fixa observationi conformem efficio, itaque
proxime eclipticam hodiernam stat £ in calculo; et sic dissolvitur instantia,
quin imo calculus, hodiernae inclinationi orbium innixus, valet etiam aetate
Dionysii, est igitur eadem inclinatio utrobique.
Videtur tamen rursus ut in Joviali argumento nihil attinere eclipticam
distantia latitudinaria planetae a fixis, nisi ut in <3 parallaxis orbis acces
serit. (Nihil sequitur.)
Eandem inquisitionem Keplerus iterum iterumque aggressus, conspectum sibi fecit eorum,
quae ad rem pertinebant, hunc:
De anni quantitate, theoria sphaerae VIII, motu fixarum.
1. Fixae promoventur. 2. Aequinoctia repedant. 3. Nodi repedant.
4. Fixae et planetae mutant latitudines. 5. Variatur obliquitas eclipticae.