Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Liber Tertius. Pars Quinta. 
277 
si declinatio est meridiana, ut TS, tunc latus componitur ex quadrante PT et 
declinatione TS. Quaeritur igitur in eo angulus ad polum IPD vel IPS, qui est 
differentia ascensionum rectarum CL vel CT, quae addita vel ablata ab ascen 
sione prius nota, efficit ascensionem propositae stellae. Ex ascensione deinde 
recta et ex declinatione quaeritur longitudo propositae stellae. 
Processus inquirendi differentiam ascensionum rectarum ex declinationibus et distantia. 
Et primum, si utraque declinatio est ejusdem plagae. 
Complementum declinationis minoris 60° Deci, minor 30° 
Compì, deci, majoris 50 50 
Summa plus quadrante 110. Summa 80° 
Ergo excessus 20°. Sinus 98481 
Adde sinum 20° .... 34202 
(Si summa esset minor quadrante, Summa 132683 
ejus compì, sinum subtraheres.) Dimidium 66342 est divisor. 
Sit distantia stellarum 41°. Complementi 49° sinum 75471 subtrahe a superiori 98481 
(si distantia excederet quadrantem, excessus sinum in hoc casu adderes). Residuum 23010. 
23010 : 66342 = 34684. Quotiens est sinus versus, 
ergo sinus 65316 dat complementum 
differentiae asc. rectarum 40° 47'; diff. asc. rectarum = 49° 13'. 
Sin altera declinationum septentrionalis, altera australis. 
.Compì, deci, minoris 48°; declinatio minor 42° 
„ „ majoris 32’’ 32. 
Summa 80° 74°. sinus 96126 
Ergo compì. 10° sinum subtrahe .... 17365 
(At excessus sinum adderes ut prius) Residuum 78761 
Dimidium 39381 est divisor. 
Sit distantia stellarum 130°, excessus 50°, sinus 76604. Hic subtrahatur a superiori 
96126, diff. 19522. (Si distantia esset minor quadrante, ejus compì, sinum hic adderes, 
contra quam prius.) 19522 : 39381 = 49572; quotiens est sinus versus, sinus = 50428 
compì. 30° 17', hic ergo invenitur arcus 59° 43' secundum analogiam casus prioris. Sed 
quia hic diversae latitudines, sumendum est hujus arcus complementum ad semicirculum 
120° 17' pro differentia ascensionum rectarum. 
Yel sit distantia 110°, excessus 20°, sinus 34202 subtrahatur a superiori 96126, dif 
ferentia 61924 : 39381 = 157243. (Hic in divisione prodeunt figurae sex.) Quotiens ut 
sinus versus ostendit 124° 55', ejus hoc loco compì, ad semic. 55° 5' est differentia ascen 
sionum rectarum. 3S ) 
Quid est coeli mediatio? Est arcus eclipticae inter principium Arietis et 
circulum declinationis per stellam ductum. 
Quomodo jam ex cognita stellae ascensione recta et declinatione inqui 
ritur ejus longitudo et latitudo? Huic rei servit angulus inter eclipticam et 
meridianum. Data enim ascensione recta stellae, quaeritur vel calculo vel 
cx tabula punctum eclipticae, habens eandem ascensionem rectam, ita ut simul 
cum stella in horizontem rectum inque meridianum veniat et sic coelum mediet, 
illius puncti eclipticae quaeritur declinatio rursum vel ex calculo vel ex tabula, 
una cum angulo, quem ecliptica facit cum meridiano apud illud punctum, qui dici 
tur angulus latitudinis. Deinde comparatur haec puncti declinatio cum declina 
tione stellae. Nam si diversae denominationis fuerint, adduntur invicem, sin 
ejusdem, minor a majori subtrahitur; ita patescit arcus circuli declinationis 
inter stellam et eclipticam, qui basis latitudinis dici potest: subtenditur enim 
angulo recto inter eclipticam et circulum latitudinis stellae. Ex hac igitur 
basi et angulo latitudinis computatur ipsa latitudo et arcus inter stellam et 
punctum eclipticae coascendens recte. 
Latitudo quidem sic computatur: sinum basis latitudinis multiplica in 
sinum anguli latitudinis abjectis 5 ultimis, prodit sinus latitudinis. Quodsi stella
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.