282
Epitomes Astronomiae
fecta (seu refracta, ut loquitur Tycho) caloulus parte prima descriptus prodit
PR declinationem refractam et angulum VRP apud locum stellae refractum R.
Demisso igitur perpendiculo ex S loco irrefracto in PR circulum declinationis
refractae continuatum, bina fiunt rectángula, RIS, PIS, in quorum inferiore
RIS datur angulus ad R cum basi RS, quae est refractionis quantitas, quare
computari et latera possunt: alterum RI in circulo declinationis, quod est re
fractio declinationis, alterum IS in demisso perpendiculo, argumentum refrac
tionis asc. rectae, quod tanto aequalius est ei, quam arguit, quanto minor
est stellae declinatio. At si magna sit declinatio, ad alterum rectangulum
PIS devenitur, cujus latera nota sunt, PI arcus circuli declinationis, refrac
tione inventa RI auctus, et IS perpendiculum hoc; per haec quaeritur P an
gulus ad polum, quae est refractio correcta asc. rectae.
Processus brevissimus. Sinum arcus RS (potius arcum ipsum, quia nulla re sen
sibili differt a recta) multiplica in sinum anguli IRS vel YRP, et abjectis 5 ultimis
prodit sinus arcus IS (vel ipse arcus IS). Deinde secantem arcus RS continuatum
5 cyphris divide per secantem arcus IS, prodit secans arcus RI, qui cum PR facit
PI. Tangentem igitur IS (vel etiam ipsum arcum IS) continuatum 5 cyphris divide
per sinum arcus PI, prodit refractio asc. rectae.
Igitur ex correctis declinatione et ascensione recta provenit et longitudo
et latitudo libera a refractionibus.
Quid vero, si non ascensio recta et declinatio stellae detur , sed longi
tudo et latitudo: num semper his ambagibus utendum, ad ascensionem sc. et
declinationem recurrendum ? Si longitudo et latitudo stellae detur ex loco
Solis et hora, inquirendus est nonagesimus eclipticae et ejus altitudo, ut sit P
polus eclipticae, PR, PS circuli latitudinum, eritque RS refractio latitudinis,
IPS refractio longitudinis, manebitque processus idem in reliquis qui prius.
Quid est cognatum refractionibus ? Quorundam siderum parallaxes, de
quibus libro sexto. Data enim cujusque altitudinis parallaxis in longum et
latum diducitur eadem plane methodo, eed effectu contrario; nam ubi re
fractio minuit, parallaxis, si qua est, auget et vicissim: ideo ante omnia fit
subtractio minoris a majori, et cum residuo, quod retinet naturam majoris,
agendum est ut hactenus cum alterutro ejus elemento. Hoc intellige de side
ribus, quae habent parallaxin.
Num hic aliquod lucrum est, si stellae sint aequatori vel eclipticae vi
cinae? Si parallaxis solitaria proponatur, est aliquod compendium, ut non sit
opus angulo ad sidus; sed cum parallaxis praecipue Lunam attineat, quae
etiam prope eclipticam semper versatur, praesertim in eclipsibus Solis, quando
maxime opus parallaxi, ideo differtur hoc compendium ad motus Lunae.
Quae sunt igitur potissima discrimina refractionum et parallaxium?
Primum discrimen in effectu jam est dictum, parallaxis deprimit, refractio at
tollit. 2) Refractionem altitudinis ex aequo patiuntur omnia sidera, quod
cunque eorum in die eodem, vel diversis ejusdem qualitatis in loco horizontis
eodem, vel qualitate eisdem in eandem venerit altitudinem, quia causa refrac
tionum est penes nos in aere; parallaxin diurnam sensibilem perpetuam sola
facit Luna et cometarum aliqui; Mercurius, Venus, Sol et Mars in suspi
cione quidem sunt parallaxeos, at possessio controversa, sensus nullus. De
superioribus ne suspicio quidem est ullius sensibilis parallaxeos, nedum de
fixis. 3) Refractiones cito desinunt esse sensibiles in altitudine 20° vel 30°,
ut libro primo videre est; parallaxium portiones usque in ipsum verticem
supersunt, proportionales sinibus distantiae a vertice.