Liber Tertius. Pars Quinta.
283
is prodit
actum R.
linationis
inferiore
is, quare
i est re-
u refrac
to minor
langulum
, refrac-
ir P an-
De ortu poetico.
Quo discrimine agitur de ortu et occasu siderum per varias hujus
libri partes? Prima parte dictum est de iis, quae sideribus accidunt quotidie,
sine consideratione eclipticae motusque Solis per eam, de quibus dictum parte
secunda, diei artificialis, de qua parte tertia, aut diversarum anni tempesta
tum, de quibus parte quarta; jam vero comparandi sunt ortus siderum non tan
tum cum ecliptica, ut jam modo, sed etiam cum motu Solis per eam, cum
luce diurna et cum tempestatibus anni. Ibi de ortu et occasu illo dicebatur,
quem ipsa faciunt seu potius secundum Copernicum horizon mundanus: at
hic agetur de apparitione et occultatione, quae a Sole causam habet et a luce
diurna.
la re sen-
5 ultimis
itinuatum
PR facit
ris divide
Quomodo appellantur ortus et occasus hoc loco considerati? Vulgo poe
ticos dictos putant ideo, quod iis utantur poetae in descriptionibus temporum;
mihi hoc nomen non videtur esse generis, sed unius speciei.
Quo ergo sensu hic usurpantur voces oriri et occidere seu disce
dere ? Duplex est sensus harum phrasium etiam hoc loco, alter popularis, cum
ongitudo
adventante nocte et exstincta luce diei astra promiscue omnia dicuntur oriri,
quae prius, quamvis essent praesentia, latebant sub luce diei; et vicissim orta
d longi-
m sc. et
ex loco
ut sit P
titudinis,
prius,
axes, de
ngum et
ubi re-
omnia fit
majoris,
de side-
luce sub adventum Solis discedere dicuntur astra, quae cum prius lucerent
viderenturque, jam occultantur a luce diei, ut, quamvis adhuc in summo coelo
praesentia, cerni tamen amplius non possint. Altera significatio restructior est
et artis propria, sumiturque de iis sideribus, quae propter motum Solis an
nuum per zodiacum vicissitudines ortus et occasus subeunt.
Quot sunt species hujusmodi ortuum? Hodie vulgo tres numerant spe
cies ortus et occasus poetici: cosmicum, acronychum et he lia cum.
Quid appellant ortum et occasum cosmicum ? Cosmici epitheto signant
moderni astronomi principium diei, obscura de causa: quasi cosmice oriatur
illa stella, quae oriente Sole oritur, cosmice occidat illa, quae oriente Sole
occidit. Ego definio ortum vel occasum cosmicum simpliciter et generaliter
illum, quando stella sine respectu Solis super horizontem mundanum emergit
vel sub eum descendit.
ticae vi-
t non sit
at, quae
, quando
nae.
laxium ?
actio at-
i, quod-
lorizontis
a refrac-
Liam sola
in suspi-
lus. De
edum de
vel 30°,
verticem
Quid est ortus vel occasus acronychus? Acronychus ortus est, cum stella
in uno aero seu termino noctis, id est in ejus principio oritur emergens supra
horizontem, occidente Sole e regione. Plinio est ortus vespertinus. Addit
vulgus hodiernum occasus acronychi definitionem hanc, cum stella occidente
Sole occidit, id est una cum Sole. Ego definio occasum acronychum, cum
stella in altero aero seu termino noctis, id est in ejus fine occidit; Plinio est
occasus matutinus.
Quid est ortus et occasus heliacus? 42 ) Oritur stella heliace, hoc est in
cipit apparere, quando, quae prius latebat sub radiis Solis, sic ut eodem fere
tempore cum Sole et oreretur et occideret, postridie e radiis Solis emersit in
tantum, ut Sole latente sub horizonte ipsa primum cerni possit, jamjam vel
occubitura sub horizontem vel exstinguenda (si orta est ex horizonte) super
ventu lucis diurnae. Occidit stella heliace seu occultatur, quae cum prius,
Sole non multum infra horizontem merso, adhuc cerneretur supra, jam in tan
tum sese condidit Solis radiis, ut postridie, orta ex horizonte vel occubitura
sub illum, cerni amplius non possit. Illa rectius apparitio seu emersio, haec
occultatio diceretur. (Plinius lib. XVIII. cap. 25: aut adventu Solis occultantur
stellae et conspici desinunt, aut ejusdem abscessu profermt se. Emersum hoc melius,