Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

286 
Epitomes Astronomiae 
Quo ordine invicem insequuntur ortus et occasus varii stellae ejusdem 
fixae? 1. Semper stella prius oritur cum Sole quam ex Sole, posterius occi 
dit cum Sole quam sub Solis radios. 2 . Quando latitudo stellae septentrio 
nalis est, stella prius oritur cum Sole, postea cum eo coelum mediat, ultimo 
cum Sole occidit; et eodem ordine etiam ortus occasusque acronychos con 
ficit. Quando stella meridionalis est, fit contrarium; in ipsa ecliptica ver 
sante stella, omnia tria necesse est coincidere. 3. Heliaci ortus occasusque 
etiam permutant ordinem apud alias aliasque stellas, cum inter se, tum etiam 
cum dictis ortibus occasibusque cum Sole, sed communis limes hujus permu 
tationis non est ecliptica, est vero apud stellas illas, quae tantam habent lati 
tudinem septentrionalem, ut uno et eodem die simul et oriri et occidere pos 
sint heliace. Stellae enim, quae sunt septentrionaliores hisce in qualibet 
eclipticae longitudine, prius emergunt ex radiis Solis, postea conduntur sub 
eos, et hoc quidem diebus mediationi coeli propioribus, quam sunt earum 
ortus occasusque cum Sole. At stellae, quae sunt australiores dictis terminis, 
prius occultantur, posterius emergunt, et tempore intermedio cum Sole oriuntur 
atque occidunt, sic ut longius distent a mediatione coeli ortus occasusque 
heliaci. 
Cape hujus varietatis schema gvrniovevuxov. KEOQS linea ortus cum 
Sole. LNPDT linea ortus heliaci. HMODV linea occasus heliaci. IEPRX 
Fi g . 49 . linea occasus cum Sole. AB consequentia signo 
rum et motus Solis et successio dierum. P austra 
lis stella, ordo apparitionum H, I, K, L. E stella 
in ecliptica, ordo apparitionum M, E, N, eodem 
enim die et oritur et occidit cum Sole. Stella C 
septentrionalis, sed meridionalior quam D, eodem 
tempore et oritur cum Sole et occidit heliace et 
vicissim, scilicet ordine 0, P. Stella D primum 
oritur cum Sole, postea eodem die et oritur et oc 
cidit heliace, rursum posterius occidit cum Sole: sc. 
ordine Q, D, R. Stella G septentrionalior quam D 
prius oritur cum Sole, postea heliace, tunc occidit heliace, denique cum Sole; 
ordo apparitionum S, T, V, X. Stellae F, E, C aliquamdiu latent penitus, 
id indicat color niger. D ultima est, quae unica nocte, quando Sol est in 
E, penitus latet, nec nisi mane et vesperi momentanee cernitur; prima earum, 
quae omnibus noctibus totius anni cernuntur, habentes duas apparitiones eodem 
die, alteram quotidianam et communem seu popularem, quando vel noctu oriun 
tur ex horizonte, vel exstincta luce diurna ex alto promicant, alteram tem 
porariam ante vel post Solem, quae contingit inter dies ortus et occasus 
heliaci. 
Qua methodo invenitur locus, in quo stella quaelibet simul et mane 
oriri et vesperi occidere potest heliace, Sole in quovis gradu eclipticae ver 
sante? Primum quaeritur cujusque loci Solis S propositi asc. recta ET et 
declinatio ST. 2. Ex RS, depressione Solis sub horizontem, quantam postulat 
cujusque stellae magnitudo, ut in horizonte posita primum aut ultimum cerni 
possit, et ex declinatione loci Solis ST, assumto hic, propter declinationem 
australem, triangulo LSN, ut SN sit complementum profunditatis Solis, LS 
complementum declinationis, quaeritur per doctrinam superiorem angulus SLN 
seu TI, et sic I gradus aequatoris in meridiano et gradus Q in oriente con 
stitutus; haec est asc. obliqua stellae requisita, quae, comparata cum prius
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.