Liber Tertius. Pars Quinta.
289
hodie et si proponerentur in publico, non possent ab agrestibus cognosci, qui
et literas ignorabant et in agro degebant absentes; haec vero signa possent
etiam ab illiteratis observari. Quidam denique ornatum quaesiverunt orationi
suae, ut poetae, qui florido dictionis genere luxuriantes ut res alias, sic
etiam tempora solent per circumstantias suas describere et veluti pingere,
cum circumstantiarum nulla sit pulchrior, quam ortus occasusque tot siderum
tam varii.
Quot modis comparantur tempora vetera cum hodiernis causa hujus
signationis per ortus et occasus siderum ? Triplex est comparatio. 1) Ratione
unius et ejusdem Calendarii Romani. 2) Ratione motus Solis in ecliptica.
3) Ratione ipsius ortus et occasus siderum. Ex his prima et ultima parum
est utilis, nisi reducantur ad mediam. Prima enim comparatio tantum est
historica seu politica, ultima sapit astrologicam subtilitatem; media vero est
rustica, domestica, medica, naturalis.
Cur mediam solum comparationem naturalem appellas? Nihil ergo
operantur ortus illi siderum? Veteres quidem in illa fuerunt opinione, quae
cunque vehementiores tempestates sub exortus cujusque sideris quotannis fere
solebant existere, a sideris illius exortu vel occasu effici aut saltem signi
ficari. Hinc nata est Graecis peculiaris usus vocis aijpaivei, ngocnyucuvei, ¿m<rrj-
ftcuvei, pro eo quod Germani dicimus: e§ mittert bor obev ttadj; cum vellent hoc
dicere, sidus illud esse efficax et generare magnam aurae commotionem. Pli
nius graecam vocem latine redidit eodem usu, significat, inquiens, aut indicat:
hinc quaedam sidera prae ceteris indicantia dicta, ut Canis. Adeoque res
rediit, ut per metonymiam ipsae etiam tempestates statae sidera nominarentur
et sidus aequinoctii Cicero valde perturbatum quereretur. Siderari etiam dicuntur
arbores, quae grandine, pruina, carbunculis, aestu, morbis temporum infestan
tur; et siderati, hoc est sidere afflati, qui latentem ob causam subito aegro
tant, quasi lue coelitus immissa aut fulmine repente percussi. Geminus vero
opinionem vulgi adeoque et doctorum omnium sui seculi refutavit argumentis
naturalibus et astronomicis; vixit ante Christum. Sed nulla hujus opinionis
manifestior esse potest refutatio illa, quam nostra nos docuit aetas, quando
sidera sedibus suis in zodiaco pristinis excessere oriunturque mensibus sequen
tibus, tempestates vero cum Sole redeunt et hodie signa illa sua pristina prae
veniunt; jamque verum est quod canit Virgilius:
Solemque suum sua sidera norunt ;
id est, retinet quaelibet pars anni a solstitio computata suam naturam suum
que ingenium et suas tempestates, stellis fixis magis atque magis in dies
sequentes migrantibus.
Doce comparare tempora hodierna cum veteribus ex eodem signo ex
pressi ortus vel occasus siderum. Ad hanc rem opus est longitudine et lati
tudine stellae motusque Solis ephemeride, accommodatis ad tempora scriptoris,
et hac quidem in forma anni Juliani veteris retro extensi. Tunc si scriptor
exprimit diem anni Romani ortumque vel occasum stellae sub certa poli ele
vatione, quaerendus erit in ephemeride veteri locus Solis ad dictam diem.
Deinde quaerendum est punctum eclipticae eooriens cum stella vel una occi
dens, et comparatione loci Solis cum hoc cooriente puncto facile elucescet
fides scriptoris, et, si vera scripsit, species ortus vel occasus. Itaque resumta
eadem die Calendarii Romani etiam hodie, politicorum quidem annorum summa
exacta erit, at neque tempestas anni, neque sidera eadem illo die revertentur;
et ratione quidem anni vertentis ventum erit ultra metam propositam, anni
Kepleri Opera, VI. 19
i