Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

290 
Epitomes Astronomiae 
vero siderei metam nondum erimus assecuti. Secundo igitur, ad sciendam 
metam anni naturalis seu tropici revertentem, locum Solis, ex veteri deprom- 
tum ephemeride, quaere in nostrae aetatis ephemeride, et dies anni Juliani, 
in qua illum invenisti, ratione tempestatis ejusdem comparanda erit cum die, 
quam scriptor consignavit. Praevertet autem dies moderna vetustam in ordine 
dierum Calendarii. Tempestas anni sic revertetur eadem, at non signum 
idem. Sin autem tertio scire desideras, qua die Juliani et quo in eclipticae 
gradu Sole versante hodie revertatur ejusdem sideris ortus vel occasus idem, 
qui a scriptore est consignatus: per hodiernam igitur longitudinem et latitu 
dinem stellae propositae quaere rursum gradum eclipticae, coorientem cum illa 
hodie vel cooccidentem; qui quanto intervallo sequetur coorientem vel coocci- 
dentem tempore scriptoris (sequetur enim), tanto fere intervallo locus Solis 
in ecliptica hodie posterior erit loco ejusdem ad diem a scriptore signatum 
sui seculi. Denique locus Solis sic inventus, si in ephemeride hujus 
aetatis quaeratur, diem anni Juliani ostendet, comparandum cum die scrip 
toris, ratione ejusdem sideris: tardius scilicet incidet hodie idem exortus in 
anno Juliano. 
Nullumne compendium suppetit operae tam operosae ? Quot dierum 
differentiam a Calendario Juliano Sol faciat, id supra dictum est, in annis 
sc. 1767 dierum 13 fere, qui dies 13 diei anni Juliani, retro ad seculum 
Hipparchi extensi, constanti observatione possunt adjungi: non enim opus est 
hic scrupulosiore computatione, nec curandum, quod in una parte anni propter 
inaequalem motum Solis et progressum apogaei abundemus, in alia deficiamus 
nonnihil, quod sane ad haec usque tempora perparum est. 
At ortus occasusque siderum, ut sunt variarum specierum, sic etiam per 
climata diversa perque declinationes suas a Sole minutas vel auctas hodie, 
denique per loca eclipticae, longiorum hodie vel breviorum ascensionum obli 
quarum, multum variantur, ut ita plus hic erroris in compendiis insit. Pos 
sumus tamen et hic prope verum venire, additis pro Hipparchi seculo diebus 
(ut supra) 12 ad diem in anno Romano, quo sideris cujusque ortus expressus 
est. Ac cum incerta sit suspicio, quasi tropicus annus olim fuerit longior (de 
quo libro VII.), nihil nocuerit, exemplo Tychonis Brahei secula nos inter et 
Hipparchum pro amussi statuere proportionemque eandem ad intermedia adque 
antiquiora tempora continuare per tabellam sequentem, in qua Ptolemaei qui 
dem observationibus vis infertur in anni tropici columna; nam pro 11 ipsius 
observata dant 12 1 / 2 . Sed de hoc libro VII.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.