Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

295 
Liber Tertius. Pars Quinta. 
Caesaris: 
ii incideret 
ilibi habet 
ionem ejus 
17. Julii, 
i de causa 
Plinius ad 
is id fieri 
10 Leonis; 
licit. Ar- 
solstitium 
ubi Cani- 
notat, id 
inficitur in 
qui arcus 
Cancri ap- 
erplexitate, 
stitii sedes, 
lcri, quod 
mnino, ut 
1° Leonis. 
laii Canis 
Maii As- 
dio verno , 
laii Canis 
n de Cane 
haec prae 
is occasum 
;roque ter- 
t, IV. Cal. 
hic aequi- 
lequiuoctia 
e bis hal- 
te rerum ? 
adus octo; 
i dies octo 
rtes signo- 
tiam sede- 
a Calendis 
tii descen- 
is veterum 
id jam ad 
succedens 
mat occul- 
ius Aprilis, 
im sectam 
rum prodit 
occultationem Canis vespertinam VIII. Idus Maii, octo diebus serius, ortum 
vero Procyonis matutinum secundum eosdem Aegyptios IV. Non. Julias (sic 
enim legendum esse, non Junias, testantur antecedentia et sequentia). Ita 
spatium temporis, quod indulget per alia climata Canis occultationi, scilicet 
dies 75 circiter, secundum Aegyptios commemorat multo brevius, sc. dierum 56, 
An tantum possit aeris Aegyptiaci puritas et diligentia observatorum in gente, 
cui Sirius pro Deo colebatur, a cujus exortu omnes spes suas suspendebant? 
id videndum. Nam tabella Caniculae exortum cum ipso Sole in Rhodo tem 
pore Hippocratis ponit ad diem 1. Julii, tempore Caesaris sane per dies duos 
vel tres posterius; non igitur emersionem, sed ortum cum Sole intellige. 
Quae fuit apud veteres, quae hodie, ratio dierum canicularium, causa 
principii? Plinius lib. II. cap. 17. tribuit ortum Caniculae diei XV. ante 
Cal. Aug., quo die putabat Solem in Leonem ingredi, cum vere esset in 22° 
Cancri. Ad hunc ergo diem ex traditione veterum adscribi solebat initium 
dierum canicularium. Atqui a temporibus Hippocratis usque ad nos hic Solis 
situs a 17. Julii retrocessit usque ad 2. Julii. Quare calendariographi, dissi 
mulato transitu fixarum in signa sequentia, alii sedem hanc canicularibus fixe 
runt antiquissimam in 17. Julii; alii, eam ad clima septimum accommodantes, 
transposuerunt ad 19. Julii retinentque adhuc hodie, perinde ac si anno Ju 
liano vel Sol reverteretur vel fixae; alii, considerata differentia naturalis anni 
a Juliano politico, quisque sua aetate expenderunt modulum anticipationis 
anni naturalis in Juliano et hoc canicularium nomen, despectis fixis, a quibus 
est ortum, cum ipso Sole in Juliano fecerunt ascendere. Quare in hodiernis 
Calendariis, prout mos, quem quisque sequitur, vetustus est, ita caniculares 
vel in 19. vel in 17. vel in 16. vel 7. vel 6. Julii incipiunt. Post correc 
tionem enim Gregorianam, exemtis diebus 10, sedes ista vetustissima in 17. 
vel 16. Julii uno momento ascendit in 7. vel 6. Julii, relictis canicularibus 
in 17. 16. novi Calendarii; quod ad rationes anni naturalis factum non male, 
quippe retracti hic sunt dies 17. 16. Julii propius ad 22° Cancri, quem olim 
occupabant. Ast alii ponderosam et pene sacrosanctam existimantes recen- 
tissimam quamque observationem in Calendariis, nec attendentes ad pri 
mam ejus originem, ne per exemtionem 10 dierum coelo naturaeque sci 
licet vis inferretur, caniculares ex 16. 17. vel 19. Julii, sic ut hi dies per 
tot secula sunt prolapsi, transposuerunt ad correspondentes anni Gregoriani 
26. 27. 29. Julii. Alii vicissim traductos per exemtionem 10 dierum in 6. 
7. Julii Juliani usurpatosque sic aliquamdiu, sustulerunt in 6. 7. Julii Gre 
goriani, vel 26. 27. Junii Juliani. Haec igitur de more in Calendariis re 
cepto et anno politico. 
At si naturam anni siderei naturalisque respiciamus, duo nobis hodie nas 
centur exordia canicularium, alteri aestum habent eundem cum Hippocraticis, 
alteri sidus et nomen idem. Ad 22° Cancri enim, quo loco Sol versans olim 
detexit Caniculam, redit hodie 4. 14. Julii, vel si in nostro climate sideris 
ortus antiquus esset expensus, 6. 16. Julii. At in nostro climate et nostro 
seculo Canicula deprehenditur emergere, ut supra dictum, 4. 14. Augusti. Jam 
penes naturae consultos est, utri vim canicularium tribuere velint, Solis alti 
tudini, an sideri Canis. Nam si etiamnum hodie, licet divulsorum, temperatas 
tamen vires autumant ex intervallo dierum aequali, manebitur apud primam 
sedem in 17. vel 19. Julii anni politici Juliani, 27. 29. Gregoriani. 
Quantus est numerus canicularium et quae ejus numeri ratio ? Etsi non 
minus hic quoque variant calendariographi, quidam 30 numerantes, alii 34, alii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.