De Epitome Astronomiae.
19
nianis, nullum dubium, cum Maestlinus Terram immobilem esse demonstret, veterum innixus
bypotbesibus . Copernici vix verbo mentionem faciat, et ne in editione quidem anni 1610,
quam dicit „denuo diligenter recognitam“ et locupletiorem prioribus editionibus, ad Kepleri
inventa respiciat.
Keplerum de edenda Epitome anno 1616 scripsisse ad Florianum Crusium, qui
tum temporis Argentorati degebat, ex his Crusii verbis apparet, quae ex literis illius de-
sumsimus, datis Y. Non. Oct. 1616: Epitomen tuam Astronomicam vellem hisce nundinis
emissam fuisse; et certe, si eam aliquando mitteres mihi, gratius aliud non posses. At de
sunt fortassis adjutores et ministri editionis, qui ad corrigendum subsidio esse possint.
Etsi ego jam ad vos proficisci nec possim nec debeam, studiosum tamen mathematices,
Gallum natione, paucis abhinc septimanis habebis, qui operam suam lubentissime et in
Tabulis Rudolphaeis conficiendis tibi afferet; est enim homo satis eruditus et ingeniosus et
celebritate nominis tui inductus tuam amicitiam summe expetit.
Berneggerus academiae Argentoratensis professor item commendasse videtur eun
dem, quem dicit Crusius, Janum Gringalletum, cum Keplerus haec responderet:
S. P. D.
Quas ad me Dec. Argentina scripsisti literas, attulit Ammonius
(cfr. vol. IV. p. 125), tanto gratior adventu, quanto ego jam diu tui meique
causa fui sollicitus.
Gringalleti ingenium ex transmissa disputatione agnovi amoque hominem
nondum visum. Qui si patientiam secum afferet laboris taediosissimi compu
tandarum Ephemeridum ex meis praescriptis , hoc illi praestabo de meo , ut
desiderio nullo teneatur instituendi pueros. Statum hujus scholae describes
ipsi ex propria tua scientia, ne vana spe ductus aut extra mea studia alia
circumspectans, sero se deceptum queratur. Compinguntur in domum provin
cialem discipuli, onerantur lectionibus, occupantur horae, ut nemini liceat ad
me vel alium foras exire discendae geometriae linguaeve causa. Praeterea
cum sit Genevensis cumque ad me sit concessurus, qui theologis hujus loci,
coloniae Wirtembergicae, sum sudes in oculis, haud facile fieri poterit, ut cu-
jusquam Austriaci liberis praeficiatur, religionis Calvinianae obstante metu.
Forti igitur animo capessendum illi erit studium astronomicum; mensam ha
bebit eandem quam ego, philosophicam. Pecuniae tantum addam (pro re nata
et prout utilem mihi collocare poterit operam), quantum ipsi non solum ad
vestem necessariam fuerit opus, sed etiam ad viaticum. Cetera incertiora
mitto, etsi habet Witteberga (A. Rhodium), habet Altorfium (Odoutium), habet et
Frankofordia ad Oderam (Ursinum) matheseos professores, qui me aliquando
juvarunt in studiis. Studia mea liberaliter communicabo nec ulla erit excep
tio, nisi ut ad eadem mihi reciproce obligetur, ad quae sum ego Braheanis
haeredibus obligatus.
Conclusio harum literarum, quas dedit Keplerus Lincii d. 7. Febr. 1617, legitur vol.
I. p. 660. Verba „theologis sum sudes in oculis“ his illustranda sunt: L. M. Fischlinus
in „Memoria theologorum Wirtembergensium resuscitata“ (Ulmae 1710) vitam describens
Danielis Hizleri, qui anno 1610. Lincium ad supremum pastoratum vocatus est, refert
Keplerum „omnipraesentiam carnis Christi“ negasse eamque ob causam ab Hizlero ad S.
Coenam non admissum fuisse. Idem nunciat Keplerus Petro Hoffmanno Wittebergeusi, qui
a Keplero petiit, ut se ad munus aliquod mathematicum promoveat, scribens:
Voluntas tui promovendi mihi nunquam defuit; at postquam a te Lin
cium veni, turbae me procaces, ut vocem novo sensu usurpem, exceperunt,
quarum occasione in lites etiam incidi theologicas excludorque hic a commu
nione. Hinc intellige, quanta mihi facultas vel fuerit vel esse possit tui
promovendi in loco, ubi idem et templi primarius minister et scholae inspec
tor notam mihi publicam inussit haereseos, propterea quod in omnibus parti
bus ea probo, quae verbo Dei consentanea deprehendo, ea fugio vel saltem
contra protestor, quae in omnibus tribus sectis vel novitatem sapiunt vel an