Liber Quartus. Pars Prima.
309
tarum motibus apparentibus et junctorum inter se communibus accidentibus
(materia libri VI.) et in quartam, communem doctrinae sphaericae et theo-
ricae, de motu octavae sphaerae apparenti (materia libri VII.).
Quae sunt hypotheses seu principia , quibus astronomia Copernicana
salvat apparentias in motibus planetarum propriis ? Haec sunt potissimum:
1. Solem in centro sphaerae fixarum (vel quasi) collocatum esse, immobilem
loco. 2. Planetas singulos moveri re vera circa Solem in singulis systema
tibus, quae ex pluribus circulis perfectis, aequabilissimo motu conversis, com
ponantur. 3. Tellurem esse unum ex planetis, sic ut orbem inter orbes
Martis et Veneris medium annuo motu circa Solem describat. 4. Propor
tionem orbis hujus, collati ad diametrum sphaerae fixarum, esse insensibilem
adeoque immensae similem. 5. Sphaeram Lunae ordinari circa Terram ut
centrum suum, sic ut motus annuus circa Solem (et sic de loco in locum)
toti sphaerae Lunae cum Tellure communis sit.
Censes tu, retinenda esse principia ista in hac Epitome? Cum astro
nomia duos fines habeat, salvare apparentias et contemplari genuinam for
mam aedificii mundani, de quibus actum est libro I. folio 119 s., ad primum
quidem finem non est opus omnibus hisce principiis, sed possunt aliqua mu
tari, aliqua omitti, secundum etiam necessario est emendandum; ad alterum
finem etsi necessaria sunt pleraque, nondum tamen ista sufficiunt.
Quaenam horum principiorum possunt mutari vel omitti salvis appa
rentiis ? Tycho Braheus demonstrat apparentias, mutato primo ct tertio: Ter
ram enim ipse cum veteribus collocat in centro mundi immobilem, Solem
vero, qui centrum ct ipsi est orbium quinque planetariorum, cum ipso syste
mate sphaerarum omnium facit annuo communi motu circumire circa Terram,
dum interim in hoc communi systemate quilibet plancta suos proprios motus
conficit. Quartum vero idem penitus omittit, fixarum sphaeram non multo ma
jorem exhibens, quam est sphaera Saturni.
Quae vicissim loco secundi principii substituis, et quae insuper addis
ad genuinam formam mundani domicilii , seu naturae coeli pertinentia ?
Etsi planetis singulis singuli relinquendi sunt motus veri, attamen hos motus
ipsi moventur non se ipsis nec per conversionem sphaerarum, quae solidae
nullae sunt, sed Sol in centro mundi, conversus circa corporis sui centrum et
axem, hac sui conversione fit planetis singulis causa circumeundi. Amplius,
etsi planetae re vera fiunt a Solis centro eccentrici, non sunt tamen aliqui
circuli minutiores, cpicycli dicti, qui conversione sui varient haec intervalla
planetae et Solis, sed ipsa planetarum corpora vi insita praebent occasionem
huic variationi.
Quae igitur erit materia libri quarti ? Continebit liber iste IV. ipsissi
mam physicam coelestem, seu formam et rationes operis mundani causasque
genuinas motuum. Et hoc erit illud primarium astronomi munus, de quo
lib. I. pag. 120 s., scii, demonstratio hypothesium suarum.
Recense libri IV. partes primarias. Partes libri IV. potissimum tres
erunt: Prima de corporibus ipsis, secunda de corporum illorum motibus, tertia
de motuum accidentibus realibus.
Prima enim docebit conformationem totius universi, distinctionem ejus in
partes seu regiones praecipuas, locum Solis in ejus centro; numerum, magni
tudinem et ordinem seu situm sphaerarum planetariarum; denique proportio
nem inter se omnium mundi corporum. Secunda tradet revolutionem Solis
circa suum axem ejusque effectum in circumagendis planetis, causas propor-