EPITOMES ASTRONOMIAE COPEE NIC ANAE
LIBER SEPTIMUS.
AD SPHAERICAM SIMUL ET THEOR1CAM DOCTRINAM
PERTINENS.
Quae erit materia libri VJI? Disputatio illa veterum de motu nonae
et octavae sphaerae seu fixarum» et quae hinc dependet, differenti magnitu
dine anni siderei et anni tropici; de praecessione aequinoctiorum; de mutabili
obliquitate eclipticae et connexis quaestionibus.
Quot sphaeras habet astronomia vetus? Decem. Prima est Lunae,
secunda Mercurii, tertia Veneris, quarta Solis, quinta Martis, sexta Jovis,
septima Saturni (harum semidiámetros ex sententia veterum vide libro IV.
fol. 333), octava fixarum, nona et decima sunt avasgoi. Recentiores undeci
mam, quidam et duodecimam audent addere.
Quam causam habuerunt , sphaerae fixarum superponendi sphaeras alias
sine stellis? Fuit tempus, cum ignoraretur, fixas in consequentia signorum pro
moveri, et tunc sphaera fixarum octava fuit habita pro ultima, ut quidem
vere est; eique fuit tributus motus ab ortu in occasum circa polos mundi
immobiles, hoc est iisdem perpetuo Terrae locis imminentes, qui libro II.
fol. 190. designati sunt. In hac octava sphaera fingebant descriptum esse
aequinoctialem et zodiacum cum polis suis, et sub polis zodiaci supposuerunt
infibulatum velut esse concentricum systematis Saturnii, sic ut circumvoluta
sphaera fixarum spatio 24 horarum, neoesse esset una circumduci et polos
et totam sphaeram concentricam Saturni, demto arcu minimo, quem sphaera
Saturni sub octava quasi reptando conficere jussa est dietim in contrarium
ab occasu in ortum.
Postquam vero deprehensum est, fixas quoque signis zodiaci paulatim ex
cedere in consequentia, priusquam sciretur, continuene id facerent, anne
reverterentur olira per eadem vestigia, contemplatores istud potius credi
derunt, ducti hac verisimilitudine, quod videre sibi viderentur, motum hunc
fixarum ex tardo velocem fieri. Itaque nonam sphaeram octavae circum
jecerunt, in quam motum diurnum aequinoctialemque et zodiacum ejusque