Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

532 
In Epitomen Notae Editoris. 
esset amplissimus philosophandi, si materia instituta pateretur. Sed rejicienda est 
haec speculatio in tractatum alium, ubi rationes et fundamenta explicabuntur, ex quibus 
epochae Ptolemaici temporis erutae sunt. (cfr. p. 66 ) 
Praecepto 189: de varia quantitate anni tropici, monet Keplerus: Hanc, variant 
in calculo causae duae, prior certa et in re inest, diversa per annum initia tropicorum, 
seu ut astrologi, diversae radices revolutionum. Est enim brevissimus annus tropicus, 
qui incipit ab apogaeo Solis, longissimus, qui a perigaeo, mediocris, qui a longitudini 
bus mediis, quae hodie sunt in 6 ° V vel 25. Altera causa, prosthaphaeresis aequi 
noctiorum, et incerta est et in brevi annorum numero insensibilis. Nam si aequales 
inter se sunt prosthaphaeresis aequinoctiorum et pensatio motus stellarum, et contra 
riarum affectionum, causa haec nihil variat tropicum; secus, si ejusdem affectionis aut 
si contrariarum quidem, sed inaequales. Illic enim summa utriusque, hic differentia 
mutat anni tropici longitudinem. 
Pro revolutionibus igitur negligatur causa altera, et si quidem radix indicetur 
seu locus Solis in ecliptica, ad quem revolvi debebat Sol post annos aliquot, tempus 
investigatur ex tabulis etc. His ad marginem adscripsit Keplerus: Longimontanus non 
tantum errasse Ptolemaeum dixit observando (aequinoctiorum locum) sed plane finxisse 
observatum, quod ex Hipparcho computaverat. Capite XXXIII. docet Keplerus, quo 
modo inveniantur „reversiones plurium siderum ad idem caput“, et „praecepto 181.“ 
calculi exemplum in Luna exhibet atque sic concludit: Quaerat calculator hoc tempus. 
Qui si diem monstrarit ullam intra 1700 annos, quae tres Lunae motus (nihil enim 
de ceteris erronibus dicam) ad quartas, non dico easdem, sed promiscuas, restituat 
tolerabili cum dissidio: tunc ego convulsam ab illo probabilitatem diei creationis a me 
propositae (praec. 7G.) fatebor, ubi solum aphelium Martis ex omnibus incertum et 
loco quidem praecise intermedio constiterit. 
2) p. 66. Tab. Rud. capite 32. haec habent: De postrema et menstrua temporis aequa 
tione in eclipsibus. Post consumta omnium artificum consilia (et curas, in manuscr.), 
post tot inaequalitates Lunae prolatas in lucem, adhuc contumax sidus legesque 
respuens, passim exorbitat minutule, comprimis vero, ratione multis exemplis compro 
bata, circa punctum aequinoctii verni serius sub Solem vel in umbram succedere depre 
henditur, circa autumnale maturius, quam indicat calculus hactenus explicatus. Sed 
experimenta suppeditarunt hactenus solae eclipses; quid accidat Lunae, cum absente 
Sole puncta aequinoctialia trajicit, nemo quod sciam attendit. Causas igitur inquirere 
immaturum est nec hujus libri. 
In manuscr. Pulkoviensium vol. XX., quod continet Tabularum Rud. adversaria, haec 
libri typis excusi verbis inseruntur, quae Keplerus relectis adversariis priusquam typis tra 
derentur, obliteravit: Causa in obscuro est, effectus latitudo inexplorata , quia neglecta 
hactenus in curis majoribus, ut nescias, solaene eclipses hoc habeant, an omnes copulae, 
an denique omnis Lunae phasis: Suspicio causae anceps, sitne obliquitas* ipsa eclip 
ticae, an quia hodie Solis aequationes his locis sunt maximae et Sol in Ariete promo 
tior, in Libra retractior, quam est motus medius. Et deserimur ab observatis illius 
temporis, quando haec erant ab invicem sejuncta. Si Solis apogaeum aequationesque 
moderantur hanc inaequalitatem, non fit id per quantitates aequationum. Si enim 
planum aliquod, ut cum mechanicis loquar, ad lineam veri motus Solis affigeremus, 
super quo Lunae medius totus incederet, retardatio haec et acceleratio ultra 4 horas 
excresceret. Atqui omnis ea intra semissem horae restringitur. Quidnam igitur est 
illud, quod J) facit a£hper Z in V tardam incedere, ab V per 25 in ;£h velocius? Si obli 
quitas eclipticae in causa esset, eadem est hujus quantitas, australis in Z et borealis in 25; 
Luna vero illic tarda, hic velox. Si Solis motus in causa, quae erit antipathiae ratio, ut Luna 
illic sit tarda, ubi iste velox, ibi vero velox, ubi iste tardus, et id modulo diverso? Estne 
in re ipsa, quod memoriae juvandae causa finxi, ipsius primi mobilis volutionem diur 
nam menstrua vicissitudine intendi et remitti, ut Luna per Z incedente, quo loco 0 
centrum velox est, proveniant volutiones veloces et sic plus temporis apparentis, 
quippe accelerati, obtrudatur motui Lunae in illis signis, ceteris paribus; at Luna in 
25 existente, diurna revolutio tarditatem illam centri Solis, per id signum euntis, ipsa
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.