Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Excerpta ex Tabulis Rudolphiuis. 
533 
quoque affectet ut cie apparenti tempore, quippe retardato, parum liuic incessui com 
petat, itaque Luna ibi pauco tempore versari, velociter sc. trajicere videatur? Mensura 
tamen hujus tarditatis et velocitatis non fit ex Sole, ut qui suo incessu non regit hanc 
anomaliam, sed ex Luna, quae signum huic intensioni et remissioni praefert; itaque, 
sicut J) in anomalia media facit aequationem 5°, sic etiam volutio diurna summam 
praeventionis vel remissionis faciat in V, 5°, quae sunt minuta temporis 20. 
, Jam pergit Keplerus in textu: Interim ergo, dum dies illas (causas) proferat, se 
quemur regulam a mediocri experientia conformatam. 
Praeceptum 171: Computato tempore eclipticae et in apparens converso, sub 
trahe locum apogaei 0 a loco D sequente, aut vicissim hunc, si praecedat, ab illo; 
intervallum in tab. aequationum Lunae quaere inter gradus integros anomaliae eccentri et 
in eadem cella subscriptam characteribus minusculis aequationem physicam octuplica: 
conficies minuta horae, quae hujus aequationis menstruae nomine in primo casu sunt 
auferenda amplius a tempore, in apparens converso, in secundo casu addenda. At si 
tempus alicujus eclipsis est observatum, et ad id computandus est locus Lunae ex ta 
bulis, id tempus ut apparens convertendum prius est in aequale, sicut per usitatas 
aequationes annuas, sic etiam per hanc menstruam, via utroque casu contraria. In- 
primis autem in Solis eclipsibus adhibenda est haec menstrua aequatio, ut cujus effec 
tus in parallaxibus Lunae non est contemnendus. Orientibus enim ££ vel / in climate 
nostro, intra trientem unius horae mutatur angulus orientis 2 gradibus et parallaxis 
lat. sesquiscrupulo, in meridionalioribus majori, quod digitum fere unum in disco So 
lis efficit; quae varietas multum ad hoc pollet, dies an nox futura sit in Terris. 
Exemplo sit eclipsis illa Solis anni 1598 (Vol. Ii. p. 363 ss.). Nam si utar 
aequatione Tychonis sola, tempus assumtum ad computandum locum Lunae apparen 
tem, h. 10. a. m. aequali, fiet apparens h. 10. 13' Gratii, distantiam centrorum habens 
25' 48", itaque jam ante 13' debuisset initium eclipsis videri, sc. ipsa h. 10 . appa 
renti. At quamvis horologium urbis ex altitud. Solis deprehensum sit tardum, tamen 
etiam in illo coepit eclipsis h. 10. 14' circ., quod vere erat h. IO 1 /*. Tardius igitur 
Luna ad Solem venit, quam fert aequatio Tychonica temporis. At si menstrua etiam 
aequatione utar, ablato 17° X (loco Lunae) a 6 ° °2> (apogaeo Solis), fit distantia 109° 
(in mss. ab apog. Solis 5° 42', restat distantia 108° 42'); et anom. ecc. Lunae 109 sub 
scripta,est aeq. pars physica 2° 22', quae ducta in 8 efficit 1.9'. Quibus additis ad 
h. 10. 13', tempus a Tyclione apparens factum, fit apparens vere 10. 32' Gratii. Supra 
vero (praec. 170),’ cum locum Lunae verum computarem ex b. J0. aequali, inveni 
sane distantiam centrorum tantam, ut initium eclipsis h. 10 . 26' app. esse potuerit, id 
quod observationi congruit. 
Iu mss. sic pergit Keplerus: Et quia ibidem prodiit finis eclipsis Gratii h. 0. 46' 
app , quod esset Uraniburgi h. 0. 14' aequali, computavi de novo ad hoc momentum 
prodiitque © in 16° 49' 4" X, J) in 17° 14 3 / 2 ' X visibiliter, lat. visib, 17' 52" sept. 
Per hanc igitur et per distantiam centrorum 26' 30 ,y in ecliptica conficitur distantia visibi 
lis centrorum 32', quanta fere est semidiametrorum summa, et sic finis iterum eclipsis, 
Hunc vero finem rursum confirmat' mediocriter observatio distantiae Solis a vertice, 
minor quam 54° paulo ante finem eclipsis observata. Nam 53° 40' dat tempus h. 0. 54', 
unus autem gradus in dist. a vertice efficit hac vice 21' temporis. Satis igitur prae 
cisus est iste consensus et ejus confirmatio per angulos hyperbolicae viae radii in 
plano. (Vol. II. p. 364 ss.) • 1 
Monendus est autem astronomiae studiosus, in descriptione observationis illius 
libro allegato durationem perperam prolongatam fuisse in h. 2, 36', cum non potuerit 
esse longior quam h. 2. 26', si parva tabularum istarum diameter Lunae retineatur, vel 
si augeatur illa scrupulo, ob causas opticas, summum h. 2. 28'. Facile autem appa 
ret, quae causa mihi fuerit tantae prolongationis. Eclipsatio ultimi digiti durat lon 
gius quam primi, quia in fine Luna magnam habet latitudinem visibilem, in principio 
nullam. Hic ego ultimo digito tribui per se moram plus quam 12', omnino nimiam, 
et jam ad modulum hunc etiam primae observationis digito (qui tamen, an digitus 
esset, an vero minimum aliquid, passim per librum illum in dubio ponitur), longum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.