Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Excerpta ex Tabulis Rudolphinis. 
587 
Argum 
menst 
Subtr. 
entum 
ruum. 
Adde. 
Variatio 
Tychonica. 
Adde. 
Argum 
menst 
Subtr. 
entum 
ruum. 
Adde. 
Scrupula 
menstrua. 
Logarith 
mus 
communis. 
Particula 
exsors. 
Argum. 
annuum. 
0 . 
180. 
0 ' 0 " 
180. 
360. 
0 ' 0 " 
infinitum. 
90. 
0 ' 0 " 
270. 
30. 
210 . 
35. 4. 
150. 
330. 
30. 0, 
69320. 
60. 
2. 57. 
300. 
60. 
240. 
35. 4. 
120 . 
300. 
51. 58. 
14380. 
30. 
2. 57. 
330. | 
82) p. 477. Circa finem capitis XXVI. Tab. Rud. absoluta »variatione« Keplerus 
complures addit regulas, ad motum Lunae pertinentes, quae maxima ex parte usum tabu 
larum respiciunt. Quia in hac editione operum Kepleri justas ob causas tabulas numericas 
Rudolphinarum omisimus, etiam ' regulas illas, quae sine tabulis nullius sunt momenti, 
praetermittimus, ablegantes curiosum lectorem ad ipsas Tabulas Rudolphinas, quae passim 
in bibliothecis exstant. Hic ea tantum inseruimus, quae sine tabulis illis mente com 
plecti possunt. 
Praeceptum 122: Aequationem luminis seu menstruam compositam formare. 
Primo exquiratur aequationis menstruae pars competens, tanquam elementum unum ; 
eique et fermentatae et reductae ad anguli valorem titulus suus apponatur. Secundo 
ablato loco Solis vel opposito Solis a loco Lunae ficto, constituatur ejus elongatio, 
cui aequatio menstrua vel addatur vel dematur, prout titulus ejus voluerit. Tertio 
cum elongatione sic aequata, ut sit prope vera, ex tabulis menstruis excerpe variatio 
nem, vel Tychonicam diminutam vel demonstrativam auctam, prout te libido tulerit vel 
auctoris sequendi vel fidem alterutrius periclitandi per comparationem observationum: 
haec erit elementum alterum; et appone eidem titulum, variationi superpositum vel 
suppositum. Quarto, si tituli elementorum fuerint similes, redige illa in unam sum 
mam, addito communi titulo, sin dissimiles, subducto minori colloca residuum, apposito 
titulo majoris: ita formata erit composita aequatio luminis. 
Cum haec aequatio menstrua, orta simplicissime, tantum crearet molestiae in 
computando, visum est calculatoribus minus otiosis succurrere computatione tabulae 
peculiaris, quae omnem hanc varietatem exsequeretur exhiberetque id tantillum quod 
quaerimus ingressu unico. Habes igitur in ea vicennalium curarum partem non exi 
guam: toties illa est scripturis, picturis, machinis, calculo multiformi facta atque re 
fecta, donec vim hypotheseos omnem et complecteretur, et quanta potuit brevitate 
redderet. Secutus hac in parte Hebraeos astronomos, quorum tabulas hebraico cha 
ractere vidi, incedentes per senos anomaliae Lunae, singulos elongationis Lunae a 
Sole gradus; secutus Origanum quadamtenus, qui utramque aequationem, tam solutae 
quam menstruae anomaliae, conjecit in unam summam fecitque omnem ejus seriem 
tantum adjectoriam, detracta, ut hoc posset, epochis motuum mediorum quantitate 
idonea. Sed hi nihil dum de variatione vel sciverant vel intexuerant. Ducem igitur 
facti profiteor magis accuratum Maginum, qui in Supplemento Ephemeridum totas 
52 facies in texturam hujusmodi tabulae insumsit, cum ille tamen nondum iis legibus 
adstringeretur, ut semicirculos totos dissimiles efficeret interventu particulae exsortis, 
qua ratione duplicatus illi fuisset numerus facierum, futurus 104. Incessit autem per 
ternos anomaliae, singulos elongationis Lunae a Sole gradus. Mihi etiam haec mul 
titudo foliorum fugienda est visa, cum expertus sim ex replicatione tot foliorum et 
inquisitione per ea argumentorum laborem et taedium, adde et damnum oculorum 
nasci, non leviter dissimulandum. Sic igitur egi: 26 apertiones foliorum Magini, vel
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.