Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

590 
In Epitomen Notae Editoris. 
linea nodos et centrum Terrae connectente; qua ratione, si nulla fit prosthaphaeresis 
nodorum annua, tollitur latitudo Lunae, in nodis et octantibus versantis, contra ob 
servata Tychonis. His de causis mediam viam incedere coactus fui, introducta gemi 
nata prosthaphaeresi nodi annua (vel trimestrali), velut a novo et separato principio, 
ut ea, nodo cum Sole existente, contemtae quantitatis esset, in octantibus vero totalis 
et Tychonicae menstruae par, et mera quidem cum Tychone aequipollentia, tunc, cum 
nodus asc. vel desc. abest a Sole 45°, ante vel post; cum vero nodus est prope Solem, 
non mera. Sic cum disgressu quidem Solis a nodo tarde crescunt scrupula, partem 
de priori prosth. sumentia, et cum appulsu Solis ad nodum asc. tarde rursum implen 
tur: ut sint ea non ex semidiametrali sed ex diametrali libratione, qualis est etiam 
augmentationis ipsius. Hypotbesin et causas naturales cognationis aliquid habere 
crediderim cum negotio variationis. Inquisiturus igitur veram latitudinem, tanquam 
pro eclipsium exigentia, debet in ceteris uti modo seu via prima inquirendi Tychoni- 
cam. tantummodo ne prostliapbaereses nodi excerpat ex columella Tychoni tributa, 
sed ex ea, quae ab eclipsibus titulum gerit. 
84) p. 485. In Mss. Pulkov. vol. XVIII. hanc deprehendimus demonstrationem, 
quam ad hunc textus locum referendam censuimus, „horam occasus Lunae crescentis vel 
ortus Lunae decrescentis nocturnam indagare. 11 In heptacosiade sub quadrivicenaria 
(canonis logarithmoium) quaere latitudinem Lunae, quam illa habuerit in meridie, et 
e regione excerpe logarithmum, qui semper est positivus. In tabula signum latitudi 
nis loci Lunae in fronte vel calce, gradum in margine sinistro vel dextro quaere et 
ex communi area excerpe log. cum suo signo positivo vel privativo, secundum quod 
signum fiat additio logg. cossica. Summa in heptacosiade sub quadrivicenaria exhibet 
gradus et minuta differentiae coorientis loci Lunae, qui est in ipso meridie. Ilanc 
subtrahe si sept., adde si lat. merid. fuerit ad locum J) in meridie-: ita habetur gra 
dus cooriens loco Lunae, quem illa habuerit in meridie. 
Pro occasu crescentis. Tunc quaere exorientem gradum loco Lunae op 
posito per lat. oppositam, ut supra. 
Continuatio. Ex tabula domorum quaesito sub prima domo gradu cooriente 
loco J) vel opposito meridiano, excerpe AR. M. C., cui appone AR. loci 0 et facta 
subtractione hujus ab illa apparebit, quanto tempore locus D meridianus, vel locus 
J) meridiano oppositus post meridiem oriatur. Hoc si fiat ad 2 dies deinceps, note 
tur differentia ortus vel occasus loci meridiani, de ea adde partem proportionalem 
competentem ad horas, quibus locus vel oppositus meridianus post meridiem erat 
oriturus: sic constituetur hora ortus vel occasus ipsius loci 3), quem illa obtinebit 
in ipso momento ortus vel occasus. 
Exemplum. 1. Jan. 1624. Locus 0 10° 40' Z, D cP 23° 46' 1R; lat. 2°57'S. 
1. 1. 209620 -f- A. R. © 18. 47. 
28100 -j- 16. 0 . 
237720 — 2. 13'. 21° 33' IR. 
Aliud: Locus © 11 ° 41' 3, T) oP 5° 40' /, lat. 3° 43'. 
186530 + © 11. 41 Z 18. 51 
7300 + 
"193830 — 3. 28 2. 12. / 11. 39. 
Dato cooriente ipsi loco 3) meridiano, horam indagare ortus Lunae. Asc. R- 
M. C. in tempus conversum, quae est cooriente in horizonte ortivo posito, aufer ab 
Asc. R © in seq. meridie, relinquitur distantia horaria a meridie ortus nocturni loci 
J) , qui futurus est in seq. meridie. Sed ipsa Luna stans adhuc anterius, oritur citius. 
Ut si 6. Jan. 1624 in meridie sit locus J) cooriens (si oreretur) 28° 10' S, Asc. R- 
M. C., oriente gradu, h. 0. 22'. Eo meridie Asc. R. 0 h. 19. 8'. Ergo hinc aufer 
0. 22, restat 18. 46'. Tot horis ante meridiem illius diei oritur cooriens. Vel Asc. 
R. 0 in meridie in tempus conversam aufer ab Asc. R. MC., quod est cooriente me 
ridiano loco J ), in horizonte posito, similiter in tempus converso, proveniunt horae, 
quibus ortus loci J) meridiani sequitur ipsum meridiem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.