600
In Epitomen Notae Editoris.
manuscriptorum, quae excerpsimus, et laboris haud'exigui, quo res majoris momenti in
istis latentes eliciendae fuerunt. Keplerus igitur, omittens priora, sic ad Terrae Lunaeque
motus transit.
Cum revolutio globi Terrae causetur motum diurnum, ipsa vero videatur effectus
esse virtutis Solaris per modulum distantiae Solis a Terra, sequitur, variata distantia
variari et vigorem hujus motus. Cumque fiant revolutiones 365 interim dum Tellus
semel' circa Solem gyratur, earumque 187 sint tardae, 178 velociores, credibile est
quo excessu superant 187 radii longi alios 178 breves, eodem excessu 187 revolu
tiones longas superaturas 178 breves: sic ut ipsae quidem revolutiones aequiparentur
ipsis radiis, excessus vero temporis excessibus .radiorum. Atqui nimium fuerit hoc.
Esto n. radius 1000, colligantur excessus
13, qui omnes sunt 18
» )J
» „ 16
)) 15
„ „ 14
„ „ 1 3
- „ „ I 2
„ „ 11
i, 1°
9
10
7
6
5
4
4
4
»4
3
4
3
3
4
3
4
3
3
234
170
112
90
70
52
48
44
40
27
32
. 21
18
20
12
12
6
3
Ecce ut unius quadrantis excessus superent inte
gram diem, semicirculi biduum, defectus etiam biduum,
itaque diff. esset quatridui. Atqui non unius horae
excessus est statuendus, V 50 sc. bidui. Non est ergo
omnis motus revolutionis Telluris a Sole, sed saltem
pars ejus quinquagesima c., siquidem vera est haec
et certa aequationis causa.
Hujus aequationis quantitas assumatur a priori
rationabiliter; proportio virtutis, quae gyratur Tellurem
circa suum axem ad Solem, sit ad virtutem, quae
Tellurem sub fixis circumfert, ut 360 ad 1. Ergo
residuae revolutiones 5. h. 6. 9', quae accedunt anno
sidereo, sunt accessoriae ex Sole, et variantur cum
distantia ©; sed dist. Q sunt in plano eccentrici.
Id planum hodie a 6° V per in 6° £b valet
184. 7. 82 anom. coaeq.
1011
cum sint gradus tantum 182. 3. 46.
92. 3. 46.
reliquum 175° 52' 28",
dim. 87. 56. 14,
Si ergo 360 valent rev. 5. h. 6. 9 ; , i. e. h. 126. 9' == 7569', valebunt 2° 3' 46"
43' 22". Si ergo quilibet gradus eccentrici aequales portiones capiat, tunc aequatio
temporis maxima fit in 6° £b 21' 41"; tanto sunt longiores revolutiones quadrantis
primi, ut et quadrantis quafti, tanto breviores revolutiones quadr. 2. et 3. revolutio
nibus iis, quae ex communi theoria fiunt in illo quadrante. Recte sum operatus, quia
per distantias res confit, distantiae vero debentur gradibus aequalibus eccentrici. Yide
proportionem 21' 41" ad 1° 1' 53": est pars tertia Suae aequationis simplicis.
Oritur vero difficultas. Si Terra movet Lunam motus sui specie, eadem vero
Terra causatur hanc tertiam partem aequationis temporis, sic ut gyratio una ratione
temporis sit longior altera, videtur illa auctioris temporis gyratione tantundem pro
motura Lunam, quantum gyratione brevioris, ceteris paribus. Gyratio n. movet non
tempus, aut tempus hanc, sed proportionatum ad celeritatem. Qualitas n. motus est
celeritas. Itaque si species motus movet, movebit etiam species celeritatis celerius
vel tardius. Itaque negligenda videtur haec pars aequationis. Dicendumne, quantum
remittit gyratio Terrae in celeritate (acquirens in tempore), tantum ejus speciem de
virtute motrice seu de effectu in Luna deperdere? Minime, potius in contrarium tan
tum etiam acquireret in virtutis fortificatione. At cur Telluris vis, Lunam movens,
fortior esset in longa distantia a Sole, cum tamen Sol fortificare illam ponatur?
Idem ad aliam solutionem respondebitur, si de motu Lunae aliquid tribuatur
Soli, quod varietur cum distantia; nam sic coelum J) in % (Sole apparente in S)
tardius incitaretur, cum observationes celerius velint. Res igitur cedit, ut £ Lunam
moveat, specie non celeritatis, sed motus sui et tempore, quod sic esse potest, si mo
veret quidem celeritate sua, si totum assem vinceret; sed quia id in Luna fieri non
potest, ut sit in Lunae arbitrio, h. e. in ejus materiae densitate et pondere, tempus
reditus Lunae. Ita gyratio Terrae mensura esset, non causa periodi Lunae.