m
<r
»i
i ; Hí
!!!*•
V,'
..Jw-
M •"
4»' I ,
■■ ■
jwlf’l
II ■ t,:.',:
50
Epistolae Kepleri aliorumque mutuae
Sed finiam cum pagina historiam itineris mei. Ex quo sum reversus,
nullum non moveo lapidem, ut ad editionem tabularum veniam. Nam triente
recepto assignatorum sumtuum eoque Campiduni collocato, jam de bonis et
reditibus in hac provincia sumtus expedio. Sed difficillimam hoc tempore rem
tento: quippe reformationis acerbitate summa imis vertuntur. Et audivisti
forsan (divulgarunt enim Ephemeridum scriptores) circumscriptam et mihi
bibliothecam, quamvis mihi aulica functione subnixo immunitas esset promissa.
Verum illam molestiam levatam existimo; nunc de pecunia agitur, quam de
bent proceres, eaque non incertissima fretus, papyrum et operas conduxi.
Paginas excudam numéricas, usus typis meis propriis, quibus excudi 4 anno
rum Ephemeridas. Sed tenet me sollicitum typographi fortuna, qui etsi et
ipse obtentu mei operis licentiam habet commorandi, premitur tamen militum
alimentis et importunitatibus, onere civico, ob domum, quam possidet. Quodsi
procedant operae, est quo de gratias agamus numini, sin impediantur diutius,
tu in aerumnas hujus provinciae totiusque adeo Germaniae intentis oculis
veniam mihi dabis. Jam nunc excurrere cogito ad fusorem Passavium, a quo
alloquendo in descensu prohibitus sum, ob pestis suspicionem urbe exclusus
cum comitibus omnibus.
Nunc ad tua. Quod ad computandas observationes Ptolemaicas justo te
comparas apparatu, facis rem tua et professione et existimatione dignam arti
que utilem, speroque librum publici juris futurum; sed nolim eo tantisper
acrere, saltem exitum calculi mihi descriptum transmitte.
De observationibus quidem Tychonis edendis hoc tempore desperavi, quia
bessem assignatorum sumtuum non recipio. Si tamen spes edendi in pro
cinctu esset, posset tuus iste vetustarum observationum calculus abjungi. Si
commodo tuo fieri potest, ede folio mediocri, sic ut ad Mechanicam Tychonis
quadret; cogito enim eadem forma observationes edere, si quando suam Ura
niam respiciat Júpiter.
De Hipparchi aequinoctiis sic habe: ordinatas a me esse epochas Solis
sic, ut, eccentricitate hodierna manente (nam quis credat, olim fuisse majo
rem, cum tota haec diversitas minori observatarum altitudinum quantitate
nitatur, quam quae a Ptolemaeo ipso fuit in incerto posita), ut inquam tanto
posterius computem Hipparchi vernum, quanto maturius computo autumnale.
Ut id obtinerem, non potui verum Solis locum in epocha creationis in 0° Q
ponere, sed contentus fui medio. Frustra circa refractiones hic scrupulosi
sumus, majora ambiguntur. Quod ex Opticorum meorum fol. 146 (II. 219.)
adducis, sicuti tu hactenus conciliare identidem sum aggressus, ut Hipparchus,
minutissimis particulis diffisus, mane, vespere, meridiem, medinoctium allegare
contentus fuerit, mane illi fit, quicquid fit ab ortu versus meridiem, cum,
quae illi est hora 5, sit nobis 11. antemeridiana.
Loci ex Censorino admonuit me Jos. Scaliger agnoscitque. pro sphalmate,
ut tu; ego, si potero excusare Ptolemaeum, ne cogar eum insimulare fraudis,
mihi gratulabor. Sin illa sphalmatis in Censorino verisimilitudo colliquabit
mihi hoc fulcrum butyraceum, confugiam ad aequationes seculorum, ad ex
perimenta in omnibus planetis similia, in ipso Sole, qui per eclipses Lunae
deprehenditur in minutis arcubus inaequaliter ad fixas accedere, quod 4 vel 5
eclipsibus Lunae comprobo.
De fato tuo domestico tibi et yondoleo et gratulor Veneremque Uraniae
vestrae propitiam precor, ut non prius tu ex illa pater esse velis, quam Pto-
lemaicum calculum absolvas.
Differe
Ioniae, Ru
bonum et i
tamen non
locorum in
Eclips
diantibus e
tantum pro
Sed ti
Vale
sum.
His ad
larum Rudolp
operatus ex I
Criigeru
ditae demum
1627, sed ad
Ea, qui
praestitisse vi
postea edidit
Criigeri, haec
mata. Dantis
1634 (cfr. Ks
praeceptis me
logarithmicam
annum 24. a|
Epistolae
plaribus in ci
tum; illud Cr
Criigerus ann<
quasi Keplero
velium Crugei
tore suo vel
lium magni tl
Inter ec
conscribendun
medicus et as
Leopoldi Arci
volumina pas
iterumque exa
Primum
Clarissime Vii
cum amor et
facile mihi ig
Vidi op
in eadem opii
Sane et ego n
Sic