Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

54 Epistolae Kepleri aliorumque mutuae 
absolute magnum aut celere, quod latens imaginationis error est Et quid 
tum, si etiam Solem credas moveri? Nonne et hoc mirum, tantum corpus 
dietim promoveri duabus suis semidiametris, decem Terrae? 
In hypothesi Lunari, quae tertia tua est objectio contra meas speculatio 
nes, difficultates ais te videre maximas; ego vero nulla in Luna opus habeo 
libratione, qualem Braheus computandi causa statuit. Sufficit mihi in Luna 
duplicem vim magneticam statuere, alteram perennem in ipso corpore, alte 
ram variabilem ex illuminatione. Sed haec est materia Hipparchi mei, quem 
spero me elaboraturum, ubi me ad quietem composuero, Deo vitam largiente. 
Si viam planetae ex helicibus componis, doce et modum, quo per illas 
vias incitentur sine solidis orbibus. Ego ex observationibus ovalem Martis 
viam docui, ex physica et geometria causas ostendi, quibus haec figura motu 
planetae circumscriberetur. 
Lunam eandem nobis toto mense totaque nocte faciem ostendere res est 
certa. At quid hoc ad Terram? Num opus tibi esse videtur, ut omnes 
planetae eodem motu moveantur? Atqui verisimile est, Venerem rapidissime 
rotari circa suum axem, adeo ut ea rotatio ad sensum notari possit indeque 
sit ejus scintillatio. Et Jupiter procul dubio rotatur circa axem, ut hac ro 
tatione secum circumire faciat quatuor suos satellites, quos certissimo intuitu 
videmus etiam in Germania ridemusque Sitium vestrum nostrumque Horkyum, 
manifesta negantes. (Comp. vol.II. 453ss.) Denique, si ideo Terra non rotatur, 
quia Luna non rotatur, oportebit neque Solem rotari. Atqui maculae Sola 
res circumeunt in disco Solis absolvuntque periodum citius uno mense. 
Observationes eclipsium, altitudinum Solis et declinationum magnetis vi 
dere cupio; quae si usui futurae sunt, cedent tibi honori. 
Eccentricitatibus, quas Tycho Brahe constituit, ego uti non soleo, eoque 
fit, ut delitescant inter meas chartas nec facile jam inveniri possint. Limavit 
autem veteres Copernici (ut dicere est solitus) secundum aequum et bonum, 
aestimatione usus non adeo exacta. 
Parallaxes planetarum insensibiles esse suspicor. Nam Martis axQovv- 
%iovg animadvertere non potui, Veneris vero, etsi sunt majores in perigaeo 
epicycli, at illa tunc non est conspicua. Si, quod Tycho in quibusdam epi 
stolis est professus, Martis parallaxes majores essent Solaribus, ut essent qui 
dem, si conspicerentur: magno praesidio niteremur contra oblocutiones Pto 
lemaei discipulorum. 
Cupio etiam tuam dirigendi methodum videre, ut cum mea itidem nova 
comparem. Non equidem quod experientiae respondeat (sufficere enim puto, 
6i praemium respondeat labori dirigendi loca geneseos), sed ut videam, cui 
rationi innitaris. Mea quippe ratio naturalis est. 
De Venere erras, periodus ejus est 224 2 / 3 dierum, tui vero 583 sunt nisi 
fallor commutationis periodus tempusque inter duas conjunctiones Solis et Terrae. 
De Calendario miror etiam socios mihi esse vani et irriti laboris. Est 
mihi ad manus manuscriptum colloquium de Calendario lingua Teutonica, 
quod Caesari nunquam tradidi. Cum varia moveam, probo tamen popularem 
correctionem aurei numeri, nec probo, nostras rationes esse subtiliores Nicenis. 
Itaque et tuam scrupulositatem circa annum 1598 intempestivam puto. 
De Christianorum aera dubitas, rectene 1612 jam numeremus, tibi enim 
1613 numerandum videtur. Atqui o bone! libellus a me exstat, in quo non 
1612 vel 1613, sed 1617 numerandum contendo. Nihil tamen hoc ad Ca 
lendarium. (Cfr, vol, IV. p. 198.) 
De ( 
bium, qu 
bus aequi 
ignorantia 
sed videi 
quae ex 
et scit ill 
annum es 
lemaeum 
diocris fu 
mus anni 
esse, qu 
dicat, P 
Quantum 
motus cit 
eo redigis 
nem errai 
quoque t( 
De ( 
lemaeo. 
esse poss 
Tycho n< 
inter 11 
visionem 
putas ess 
capedinen 
circini in 
tiones cir 
circini lal 
plecti qui 
ea pro i 
potuerit. 
De 
tamen ha 
Tengnagl 
pereunt, 
Oculis in 
praesertin 
constitui 
boni coni 
Lincium 
18. Mart 
Qua< 
hic interrii 
non cessit 
apparet, <
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.