De Epitome Astronomiae.
55
error est Et quid
rum, tantum corpus
re?
ntra meas speculatio-
in Luna opus habeo
afficit mihi in Luna
ipso corpore, alte-
iipparchi mei, quem
Deo vitam largiente,
odum, quo per illas
libus ovalem Martis
>us haec figura motu
m ostendere res est
videtur, ut omnes
Venerem rapidissime
lotari possit indeque
a axem, ut hac ro-
os certissimo intuitu
istrumque Horkyum,
Terra non rotatur,
Uqui maculae Sola-
is uno mense,
tionum magnetis vi-
i.
ati non soleo, eoque
iri possint. Limavit
aequum et bonum,
!fam Martis uhqovv-
majores in perigaeo
) in quibusdam epi-
ribus, ut essent qui-
a oblocutiones Pto-
m mea itidem nova
(sufficere enim puto,
sed ut videam, cui
vero 583 sunt nisi
tones Solis et Terrae,
irriti laboris. Est
lingua Teutonica,
o tamen popularem
subtiliores Nicenis.
lestivam puto,
ameremus, tibi enim
i exstat, in quo non
tamen hoc ad Ca-
De connexione diei Aegyptii cum Romano Lunae motus nobis illud du
bium, quod tu moves, penitus eximunt. Si error in Ptolemaicis adnotationir
bus aequinoctiorum: oportet aliquam habeat causam, sic ut Ptolemaeus non
ignorantia rationis temporum aequinoctium uno die postposuerit (si postposuit),
sed videns volensque. Nam eadem ex ejus Calendario Aegyptio sequuntur,
quae ex nostro Romano, si id applicemus. Neque tantum sequuntur illa, sed
et scit illa Ptolemaeus et inculcat; nimirum inter Hipparchum et Ptolemaeum
annum esse longum, quia in 300 annis decedit dies, cum contra inter Pto
lemaeum et Albategnium sit annus brevis, at inter Albategnium et nos me
diocris fuit. Et tu omnino recte ratiocinaris, si ab Hipparcho ad nos statua
mus annum aequabilem, Ptolemaica aequinoctia uno die anterius ponenda
esse, quam a Ptolemaeo sunt annotata. At quis tantae est audaciae, qui
dicat, Ptolemaeum studio falsum annotasse idque toties repetitis vicibus?
Quantum hoc in philosopho dedecus? Ignorans enim nihil fecit, qui Lunae
motus citra errorem unius diei computare potuit. Etsi tuis me suspicionibus
eo redigis, ut, quamvis saepissime tentaverim comminisci speciosam occasio
nem errandi Ptolemaeo semperque frustra fuerim, tamen eandem rem porro
quoque tentare statuam.
De eccentricitate sane minor est difficultas, major erroris excusatio Pto
lemaeo. Nam in Opticis (II. 220 .) demonstravi, vel solam refractionem in causa
esse posse, cur inter Ptolemaicam et Hipparchianam eccentricitatem discernere
Tycho non potuerit. Alteram etiam causam errandi tu dicis proportionem
inter 11 et 83. Sic quidem jam olim ego sum ratiocinatus, ipsam hanc di
visionem circuli in 83 crassum quippiam redolere. Quomodo enim illam
putas esse natam? nisi sic, quod Eratosthenes circino comprehendit inter
capedinem tropicorum eaque circulum toties peragravit, donec tandem pes
circini in pristinum punctum rursum incideret, quod factum post 11 pererra-
tiones circuli, in quibus intercapedo tropicorum inventa est 83. At post 11
circini lationes consentaneum est, mensorem fessum esse gratoque animo am
plecti qualemcunque propinquitatem puncti octuagesimi quarti ad primum, ut
ea pro iisdem accipiat. Ut non dicam, quid peccari in 83 punctionibus
potuerit. (Cfr. p. 36.)
De octava sphaera non facile tibi in tantilla differentia adsentior, nihil
tamen habeo ex meis observationibus, quod contradicam. Nam ex quo D.
Tengnaglius adversis fatis animum ad politica transtulit, instrumenta Brahei
pereunt, egoque solus supersum, qui speculando artem qua possum promoveo.
Oculis imbecillibus utor, nec valetudo ad nocturna frigora toleranda sufficit,
praesertim solitario. Quid vero Linciana conditio, ad quam jamjam transire
constitui Rege probante, profutura sit observationibus, tempus dabit. Vale et
boni consule. Literas si scripseris, suadeo ad aulam Regiam dirigas, inde
Lincium facile transferentur, siquidem jam fuero profectus. Dedi Pragae
18. Martii anno 1612.
Ntis. jyia. T uae studiosissimus
J. Keplerus , ,
S ae ' C ae - M is - et 111. Austriae supra Anasim Procerum
Mathematicus.
Quae his responderit Remus, non coDstat; epistolarum series in codice manuscripto
hic interrupta est, de novo incipiens anno demum 1618. Ceterum per interjectos 6 annos
non cessit consuetudo literas dandi et accipiendi, quod ut multis aliis indiciis ita ex hoc
apparet, quod ne verbo quidem significetur intermissa illa consuetudo et quia sequentes