Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

58 
Epistolae Kepleri aliorumque mutuae 
Id. quod proposuisti pro enucleanda distantia Solis a Terra in Ephemeride 1619, ob 
servabo hoc mense; nam 22. Mart. debet esse Lincii ultima quadratura visibilis h. 7. 20' 
p. m., si distat Sol a Terra 3000 semidiametris, prout dudum parallaxes Martis edocuerunt. 
Sed habenda etiam erit ratio aliqualis parallaxeos. Ego et Scheinerus diversis locis obser 
vabimus. Eclipsis 3) lmjus anni excedet tuum calculum per 1 / 2 horam: durabit enim 
h. 1 . 1 ' etc., sed per perspicilla optica observandum erit; videbis in principio umbram annu- 
bilatam etc. — Cuperem habere locum Veneris et Mercurii ad d. 22. Sept. 1588. h. 9. 
p. m., Sol est in 29° 44' np, tempore meae nativitatis mihi ut puto Mercurius in 15° 4' up 
et Venus in 20 l l s ° 
Has Remi literas successerunt aliae, d. Viennae 23. Jul. 1619, in quibus monet Keple- 
rum, ut respondeat. Refert, Galilaeum edidisse sub nomine Guiduccii dissertationem de 
Cometis, desiderare illum „librum Kepleri Copernicanum“, quia prohibitus sit Florentiae, 
et non haberi possit; unde, pergit, petiit a Serenissimo nostro eundem librum, se enim 
facile habiturum licentiam, asserit. Ille (Galilaeus) exagitat Apellem (cfr. vol. II. p. 776), 
improbat Aristotélicos et impugnat eos longe aliis argumentis usitatis; asserit, motum non 
producere nec frigus nec calorem, sed attritionem. Tychonem accusat, quod inutiliter ephe 
meridas et tabulas cometicas construxerit. Dicit esse fallacissimum, velle judicare altitudi 
nem cometae ex parallaxi; dicit enim, in realibus unicis veris et immobilibus subjectis valere 
parallaxin, sed in apparentiis, reflexionibus luminosis, imaginibus et simulacris vagantibus 
nullam posse parallaxin esse validam vel certam, et cometam in elementan regione ubique 
sub eodem loco coeli conspici posse affirmat, ut halones, parelia et irides, radii Solis ex 
nubibus instar gladii discurrentes ubique iidem videntur. Dicit etiam falsum et dubium 
esse argumentum, a multiplicatione tubi in stellis sumtum, nec verum esse absolute, vicina 
multum, remota parum multiplicari. Vexat Romanum mathematicum, quod cometam posuerit 
circa Solem, Venerem et Mercurium, cum tamen ultra 90° devenerit: sed annon Mars, Jú 
piter et Saturnus etiam in Tychone agnoscunt Solem pro centro? Tandem dicit, cometam 
ascendisse in recta linea et aequalia confecisse spatia linearia, refutatque Tychonem in co 
meta 1577 propter caudam ad Venerem directam; curvitatem caudae ex refractionibus de 
ducit. Praeterea nihil novi habet. 
Eclipsin hujus anni non vidi, fui Brugkii in Styria, coelum per totam noctem nubi 
losum. Secundum meum calculum duratio h. 1 . I'; commisi in Alsatia cuidam, ut obser 
varet eandem, sed adhuc non habui literas. — Legi tuam Ephemerida 1617 et valde pla 
cuit. Certe in conjunctione Mercurii crede mihi, quod haereamus adhuc forte per 2°, ex 
observationibus meteorologicis. Quaeso aperias mihi tuum judicium de novitate illa paral- 
lactica Galilaei; ego capere non possum. — Bene valeat et saepius ad me scribat. — 
Keplerus respondit: S. P. D. Redditae mihi sunt literae tuae, Ex 
cellentissime Vir, et quas Martio vel Aprili, et quas 23. Julii scripsisti. 
Causas, cur non responderim, facile tibi est conjicere. Cum priores meae ad 
te quartum in mensem errassent, verebar, ne nunc multo magis idem meis 
eveniret, cum ex diurnis actis intelligerem, Ser. Leopoldum nuspiam consistere, 
sed circumcursitare exercitusque traducere. Lincii ego etiamnum haereo, ne 
cessitate magis quam voluntate per has turbas. Spero me tutum fore stu 
diorum innocentum honestissima specie et, si qui casus ingruat, tua pro amico 
Uránico vigilantia. Plura, possem, sed tempus alienum videtur. 
Primam ex tuis literis accipio famam, librum meum Romae et Florentiae 
esse prohibitum, nec satis capio, quem tu librum Copernicanum dicas; omnes 
enim mei sunt Copernicani, etiam Ephemeridum prolegomena. Harmonica qui 
dem nondum sunt edita, nisi forte titulorum ad te missorum libri V. unus 
Romam perlatus censuram subierit. Suspicor igitur, de Epitoma Astr. Cop. tibi 
sermonem esse. Ejus igitur unum exemplum, 30 cruciferis a librario emtum (Argen 
torati pro 80 cruciferis venit), magistro cursorum tradam, siquidem ipse sarcinam 
non detrectaverit. — (Sequentia de prohibito Romae libro leguntur vol. I. p. 195.) Deinde 
pergit: 
Quod Tychoni vitio datur ephemeris motus cometici, non magnum cri 
men est, abundavit ille ad hoc otio, demonstravit ipso facto, cometas exleges 
non esse. Fallacissima sane res est, ex observationibus arguere parallaxin 
parvulam, puta unius minuti aut duorum; at ex parallaxi ut vera posita ar-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.