Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 8, P. 1)

PLUTARCIII PHILOSOPHI CHAERONENSIS 
Libellus de facie, quae in orbe Lunae apparet. 
E graeco lacunis plurimis deformato latine redditus, annotatis 
ad marginem lectionibus interpretis judicio emendatioribus, et 
plerisque in lacunis suppletus conjecturis ex materia et circum 
stantiis personarum loquentium ductis, passim etiam notis illu 
stratus. Estque lacunarum, quas codices hiatibus indicant, im- 
pletionis signum ( ); quas vero conjectura sola arguebat, eae 
scriptura diversa curatae SUllt 
a 
JOANNE KEPPLERO 
Mathematico. 
Initium libelli deest. Apparet autem ex contextu, initium esse factum 
a promissione fabulae de Daemonibus Lunaribus, quam Syllae tribuit Plu- 
tarchus. Ei vero Plutarchus interlocutus varias dixit esse philosophorum opi 
niones de Lunae maculis quaesivitque ex Sylla, num placeat illas prius exa 
minari. Notentur igitur personae, quas introducit Plutarchus, et quam quis 
que sectam profiteatur quamve opinionem de maculis Lunae defendat. 
1. Sylla, fabulam dicturus est. 
2. Plutarchus est qui loquitur in persona prima quique aliarum per 
sonarum sermones commemorat. Ipse defendit, maculas non esse emphasin, 
non maris effigiem, sed esse maria aut valles umbrosas, inter montes abditas. 
3. Clearcbus, peripateticus, defendit, maculas esse imaginem nostri 
maris. Absens a colloquio allegatur. 
4. Aristoteles, peripateticus, Plutarchi coaetaneus. 
5. A polion i des, geometra, geographiis, astronomiis. 
6. Lamprias, mathematicus. 
7. Hipparchus, opticus. 
8. Lucius: Lunam esse terream, non igneam. 
9. Pharnaces, stoicus: Lunam esse igneam. 
10. Theon, Aegyptius, Aristarchi lector et discipulus; eidemque tribui 
tur, quod ex poetis variis testimonia colligere soleat de tenebris diurnis. Astro- 
nomus igitur et grammaticus est. Negat Lunam habitabilem esse. Commen 
tatus est in Alcmania. 
11. Menelaus, mathematicus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.