pparet.
annotatis
ioribus, et
et circum-
notis illu-
licant, im-
oebat, eae
esse factum
tribuit Plu-
)phorum opi
is prius exa-
quarn quis-
ndat.
aliarum per-
se emphasin,
ontes abditas,
aginem nostri
mque tribui-
imis. Astro-
e. Commen-
Eorum igitur quae supersunt initium hoc est, Plutarchi de colloquio
habito narrantis verba.
Et Sylla haec ipsa, dixit, meae enim fabulae sunt cognata et sunt
inde profecta. Verum anne oportet etiam ad opiniones istas de facie Lunae,
in pronatu sitas et omnium ore celebratas, addere disquisitionis aliquid et ven
tilationis, primum lubet percuntari.
Et cur id non faceremus, inquam Ego (Plutarchus), cum a difficultatibus,
quae circa haec (has opiniones) occurrunt, ad illas (fabulas) compulsi simus. Sicut
enim vexati morbis diuturnis, postquam de remediis usitatis et consueta cu
randi ratione per praescriptionem diaetae desperarunt, ad lustrationes et amu
leta et somnia se convertunt, ita necesse est, ut in quaestionibus, difficiles
explicatus habentibus, quando communes, probabiles et receptae rationes non
satisfaciunt, absurdiores aggrediamur, neque contemnamus ne veterum quidem
commenta, quin ea nobismet ipsis veluti occinamus verumque quibuscunque
mediis eruamus.
Vides nimirum in ipso vestigio, quam absurde is, qui speciem illam,
quae in Luna inesse videtur, affectionem esse dixit visus, laborantis et cedentis
splendori, tanquam viribus imparis, quod (connivere) dicimus; nec animadvertit,
ad Solem potius *ei converso hoc accidere potuisse ‘), ut qui atrox, ut fulmen,
occursu ferit 2 ), uti non injucunde discrimen hoc alicubi tradit et Empedocles:
Sol radiis 'penetrans et blando lumine Luna ; sic enim appellavit illam pella
ciam et lenitudinem inoffensam luminis Lunae 3 ).
Deinde et rationem reddit author hujus opinionis, ob quam qui sunt visu
hebeti et imbecilli nullam figurae diversitatem in Luna conspiciant, sed laevis
et plenus undique luminis 4 ) illis sese offerat hujus orbis; qui vero acute
vident et fortem eam facultatem sortiti sunt, distinctius illam intueantur et
species in disco ejus effigiatas discernant et sic discrimina partium evidentius
assequantur. Oportebat autem contra, nisi fallor, siquidem imbecillitas (a splen
dore) victi oculi talem imaginationem efficiebat, (oportebat inquam) in patiente
imbecilliore potius esse hanc apparentiam 1 ’).
Plane vero redarguit hanc rationem inaequalitas. Non enim in umbra
continuata per totum Lunae discum et confusa cum ejus lumine visus (hic occu
patur), sed ut non inepte subdens Agesianax dixit:
Omnis quidem illa circum igne fulget , at in media
Glauca magis caerula apparet, qualis puellae
Facies et vultus humidus — —
hic vero verecundanti adversum comparatur.
Re vera enim insinuant sese partibus splendentibus umbrosae circum
stantes et coarctant illas vicissimque ab ipsis etiam intercipiuntur, et in uni
versum intextae sunt sibi mutuo, (ut ita) admodum expressa velut arte pictoris
(repraesentatio) sit figurae (faciei humanae) 6 ). (Atque haec eadem) etiam ad
versus Clearchum vestrum, o Aristoteles, non inepte videbantur dici. Vester
enim ille vir est, Aristotelis, antiqui illius, familiaris factus, etsi multa etiam
peripateticorum evertit.
Apollonide vero hunc sermonem excipiente et quaenam Clearchi
fuisset opinio rogante, nemo, inquam Ego, omnium est, quem minus ignorare
deceat atque te rationem velut e penatibus geometriae profectam. Dicit enim
vir ille, id quod faciem appellamus Lunae, simulacra esse specularia et imagi
nes magni maris. Nam et radius visorius 7 ), reilexus a multis locis, attingere