in Orbe Lunae.
81
a natura sibi tributum locum, utpote ipsum medium. Hic enim est, circa
quem omnia pondera contra se mutuo nituntur gravitatis momentis et ad quem
feruntur et confluunt illa undequaque. At superna regio omnis, etsi terreum
aliquid recipiat sursum excussum, statim elidit, huc rejectum, seu potius dimittit,
ut id propriis gravitatis momentis eo deferatur, quorsum natura vergit.
Ad haec Ego, cum Lucio moram suppeditari vellem ad se recolligendum,
Theonem allocutus, quis inquam tragicorum, o Theon, de medicis dixit, quod
Remedio amaro bilem amaram diluant?
Et Theone respondente, Sophoclem esse, dandum hoc illis, inquam
Ego, ex necessitate. At non sunt sic et philosophi audiendi, quando absurda
absurdis aliis tueri nituntur, et quando sic impugnant mirabilia aliorum placita,
ut ipsi mirabiliora et ineptiora confingant. Ut isti quidem suum illum motum
ad medium inducunt, in quo quid non est absurditatis? Nonne enim ex eo
sequitur, Terram esse figurae globosae, cum illa tantas habeat profunditates,
tantam inaequalitatem? Nonne antipodas in ea habitare, qui in morem tere
dinum aut cimicum inferas partes sursum vertant, Terrae adhaerescentes 12 )?
Nos vero homines non rectis angulis super ea incedere, sed inclinatos obver
sari, abnutantes ab invicem, veluti qui simus ebrii? Nonne massas millenorum
talentorum, si per terreni globi profundum ferantur, ut primum attigerint me
dium, consistere nulla re occurrente, nulla neque sustentante? Quodsi quid
impetu delapsum superaverit medium, rursum verso motu recurrere identidem
ad ipsum vago motu? Nonne segmenta de trabibus resecta ex utroque Terrae
latere omnino non deorsum cadere, sed ab extrinseeis lateribus ad Terram ac
cidere ab eaque distineri et repelli circa medium globi cingulum? Nonne
aquam e situla effusam, si fluxu deorsum feratur punctumque medium attingat,
quod isti faciunt incorporeum, ibi sisti inque orbem confluere et commisceri,
circa polum illum indesinenter attollere aquam contrariam indesinenterque attolli
pendentem? Non enim ne falsa quidem cogitatione cogi posset aliquis, ipse
horum aliqua ut possibilia sibi imaginari. Nimirum hoc est summa imis et
ima summis omnia vicissim versa esse, quia quae usque ad medium sunt,
statuuntur infera, quae vero ultra medium a nobis, rursum supera. Itaque si
quis, patiente Terra, medium ipsius umbilicum obtinens consisteret, is simul et
caput sursum et pedes item sursum haberet; et siquidem effodiat locum ulte
riorem, incurvans se, (humus supra ipsum) esset et deorsum a loco superiori
tolleretur egesta. Quodsi huic alius quispiam contrarium vestigium ponere
cogitetur, utriusque pedes sursum erunt et dicentur esse.
Tot tantorumque absurdorum dogmatum illi non me Jupiter explora
tionem, sed praestigiatoris alicujus apparatum et proscenium a tergo cum
habeant attrahantque, incusant alios, quod Lunam terream facientes sursum
summoveant ibique collocent, ubi medium non est. At enim si omne corpus
ponderosum in se ipsum colligitur et versus sui ipsius medium omnibus sui
partibus se ipsum contrafulcit: hoc equidem pacto Terra, non in quantum est
totius universi media, sed in quantum est ipsa totum aliquid, conciliabit sibi
et alliciet pondera, ut partes sui ipsius. Et argumentum capere facile erit ab
ipsa proportione vergentium sursum vel deorsum, non ea dico proportione,
quae est ad medietatem mundi, sed quae est ad communionem et cognationem
cum Terra eorum, quae revelluntur ab illa posteaque rursum ad illam de
trahuntur. Quemadmodum enim Sol in sese convertit particulas, ex quibus
ipse constat, sic etiam Terra lapidem tanquam (sinui suo) convenientem ex
ceptat et fert ad illum. Inde adeo successu temporis unitur illi horum unum
Kepleri Opera VIII. Q