ANNOTATIONES EDITORIS
441
Inter ingentem chartarum mixtarum Tychonis molem, quae in Bibliotheca
Caesarea Vindobonensi asservatur, tria reperiuntur folia forma quadrata mi
nore (codex Vindobonensis lat. 10688 4 ~ 5 , foil. 9—11), quae tempore non indi
cato numerum indicant exemplorum libri exstantium; haec autem exhibet
fol. ll r :
Vnd miiBen zum wenigften anderthalb hundert erfte bogen nemlich B wiederumb gedruckt
werden.
DeB gleichen der ander Bogen nemlich C ein halbhundert.
Die iibrigen Exemplaria fo zum wenigften mochten 200 fein, fein vnvolkommen bofe vnd
gutte vnauBgelefen.
Sic explanatur dissimilitudo editionis principis anni 1602 atque illius, quam
anno 1610 Francofurti emisit Godefridus Tampach bibliopola. Is addidit non
solum titulum novum 2 , sed etiam praefationem heredum et quaterniones B
et C (i. e. pp. 9—24) denuo typis describendos curavit atque in compluribus
saltem exemplis permutavit; denique quaterniones catalogum stellarum com
plectentes, quos ratio supra allata exemplis 750 defuisse indicat, denuo de
scriptos addidit. Hic errores plerumque correxit, quos denotat index errato
rum; ipse vero non paucos de suo intulit. Haec editio nunc multo saepius oc
currit quam princeps illa.
Si titulum inspicimus, primo aspectu verba »Prima pars« idem valere vi
dentur quod illud »Liber I« per totum volumen in summis paginis positum,
librum scilicet primum esse e tribus illis, de nova stella anni 1572, de cometa
anni 1577, de aliis cometis a Tychone observatis, quos Tycho emittere insti
tuisset. Veri similius tamen est, »primam partem« capita sola primum ac se
cundum complecti; nam ante caput tertium legitur »Pars secunda«, et ante
caput octavum »Pars tertia«.
In nostra editione ubique usi sumus uno genere typorum; at in editione
principe plura genera occurrunt. Major libri pars typos satis magnos atque
inclinatos exhibet, ita ut singulae paginae 29 vel 30 versus contineant; at in
parte libri haud exigua typos minores atque erectos invenimus, qui in singulis
1 i. e. pp. 273—280.
2 Hic titulus a priore ita differt, ut primum post nomen Tychonis Brahe additum sit verbum
»Dani«, deinde imaginem exhibeat angeli tuba canentis, a cujus partibus legitur »Anno MDCX« ;
denique in ima pagina haec leguntur: »Excudi primum coepta Vraniburgi Daniae, aft Pragae
Bohemiae abfoluta. Proliant Francofurti apud Godefridum Tampachium. Cum Caefaris & Regum
quorundam priuilegiis«. — Sunt etiam exempla editionis prioris, ubi annus appareat 1603, ac
praeterea supra imaginem legantur verba »PraemiBa eft Authoris Vita«; neque tamen inest vita.
Progymnafmatum deß erften teils fein gantze
in denen der Catalogus fixarum mangelt
in denen der Catalogus fixarum mangelt und lit. MM. 1
mittelmeßige
verdorbene
407
607
143
34
6
Summa aller Exemplarien im Erften teil Progymnafmatum 1197
von dielen fein 400 auff Franckfurt gefchickt.
56