460
ANNOTATIONES EDITORIS
ad p. 421,36] Iofranci Offusii Germani Philomatis De divina Astrorum facul
tate in larvatam astrologiam (Parisiis 1570) fol. 3 r : »Solem a Terrae centro
posuit summus Opifex per diametros eiusdem 576, numeri huius radix qua
drata est 24. Voluit & Solem Apogæum a se Perigaeo differre dimetientibus
Terrae 49, cuius radix 7, id est a nobis recedere permisit per diametros 24^,
totidemque accedere. Numerum illum 576 diuinitatis quandam imaginem in
se habere fatebitur, non quisque, at solus rerum admirandarum peruestigator,
qualis & maximus ille vir (Platonem volo) cui nomen quoque diuinus Philo
sophus, is in Timaeo quanquam hoc de numero agat satis, tamen hic eius
sententiam breuibus indicare opportunum reor. In Natura non sunt plura
quam quinque regularia corpora, quorum singula certos triangulos ortho-
gonos admittunt, hi simul sumpti construunt numerum antedictum, videlicet
Tetrahedron habet 24, Hexahedron 24, Octohedron 48, Dodecahedron 360,
et Icosahedron 120, summa 576.« — Respicit Platonis Timæum pp. 53 C sqq.,
ubi quinque polyhedrorum regularium latera in triangula rectiangula dividi
posse demonstrantur, etsi nulla ibi numeri 576 mentio fit. Cf. Martin, Études
sur le Timée de Platon II pp. 234—250.
ad p. 422,42] Copernicus (De revolut. IV 20 p. 283 ed. secui.) Solem Terra
majorem esse ait partibus 16H, i. e. [5tf| 3 . Ptolemæus autem(Synt.V 16 p. 427
Heiberg)Terram 39i, Solem 66441 partibus Luna majorem esse ait, unde Solem
prope 170 [rectius 169.29] partibus Terra majorem esse efficiatur,
ad p. 423,42] Ptolemæus rationem dat 6644i, Copernicus 6937.
ad p. 424,3i] Planetarum stellarumque fixarum diametrorum mensura ita
fieri solebat, ut armillarum radius visualis nunc ad summum, nunc ad imum,
quod videbatur, planetae vel stellae orbis punctum admoveretur.
ad p. 425,6] Tycho quod dicit »Antiquitus« vel »Veteres«, cogitat de Arabi
bus, Alfragano (cap. XXII pp. 84 sq. Golius) et Albategnio (cap. L pp. 120—123
Nallino). Ptolemæus ambitum planetarum aestimare conatus non est.
ad p. 428,19] Medias planetarum a Sole distantias easdem fere statuit Co
pernicus, quae sequuntur e ratione, quam inter radium uniuscujusque epi-
cycli circulique deferentis radium Ptolemæus valere putat. Saturni autem
distantiam 9.1743 partibus Terrae distantia a Sole majorem esse existimavit
(De revolut. V 9 p. 341 ed. secui.); cf. p. 428,29. Inter calculos Tychonis varii
exstant conatus elementa orbitae Saturni corrigendi ; quorum in nostro tomo V
specimina exhibebimus.
ad p. 428,35] Tractatus hic, Nicolai Coppernici De hypothesibus motuum
coelestium a se constitutis commentariolus manu tantum scriptus inter ho
mines doctos versabatur. Primus publici juris fecit M. Curtze (Mittheilungen
des Coppernicus-Vereins zu Thorn fasc. 1 [Lipsiae 1878]) e codice Vindo-
bonensi lat. 10530, qui ita signatus est: »Dominus M. Christiernus Seuerinus
Longomontanus reliquit amico suo Iohanni Ericksen jrvTignaivov Benachia
Bohemorum 18 Iulij discedens Anno 1600«. Aliud vero exemplum in observa-