98
ASTRONOMIAE INSTAURATAE
facile ex eo difcerni poBet, non modo an obirent, nafcerenturue, Item an
crefcerent, minuerenturue: Coelo in haereditate cundtis relidto, Ii quifpiam
qui rationem eam caperet, inuentus eBet. ||
Licet uero illa Plinij uerba non obfcure teftentur, Hipparchum ueram Stel- 583
lam in AStherea Regione, JTuo aeuo genitam depraehendiBe, & hac occaiione 5
reliquarum omnium loca, Inftrumentis debitis (quod nullus ante ipfum prae-
ititit) fignaBe, ut Pofteri fcirent, an faepius hoc fieri poBet, tamen non dubitauit
interpres Plinij Milichius, illa in Cometae alicuius apparitionem detorquere,
rei potius incredibilitate, & omnium Philofophorum refragante iudicio, quam
Authoris Sententia eo perdudtus. Quam enim perperam, de Cometa, hunc 10
locum Plinij interpretatus fit, nemo refragabitur, qui penitius citata uerba in-
trofpexerit. Et quam quaefo abfurdum eft, affirmare Hipparchum, Virum in
omni Scientiarum genere excellentem, praeque alijs in Mathematicis fummum
Artificem, non fciuiBe melius inter ueras ^Ethereae Regionis Stellas, & Aeris
igneum meteoron, quod Cometam uocant, difcernere, quam ut per hanc oc- 15
cafionem omnium Affixorum Siderum catalogum & fitum, Diuino potius quam
humano labore, Pofteris relinqueret. Vt taceam, qu&m ridiculum fit, quod
idem Plinij commentator, ex uerbis praedicitis aBerat, Hipparchum per iitius
Cometae motum (Cometam enim fuiBe hanc Stellam, opinatur) Stellarum Fix
arum litus, & motum depraehendiBe, cum omnium Cometarum curfus fit enor- 20
mis, inftabilis, celer, & uagabundus: Stellarum uero in Odtauo Orbe Affixarum
motus regularis, certus, uniformis, adeoque lentus, ut unius Hominis aetate
uix progredi animaduertantur.
Haec non ullo carpendi ftudio commemoro. Non enim eft candidi & ingenui
ingenij, aliorum labores extenuando eleuare, fed monere faltem uolui, ne alij, 25
huius interpretis, Viri dodti, Authoritate freti, ad Cometae alicuius, & non uerae
Stellae apparitionem, Plinium ipfum detorquerent. Mihi fane dubium non eft,
ipfum per haec uerba, fignificaBe, Hipparchum ueram Stellam & genuinam
in Caelo, fuis temporibus primum natam, depraehendiBe: Alifis enim nec ipfe
quicquam noui, aut admiratione dignum, de tanto Viro retuliBet, cum Cometae 30
crebrius confpiciantur, & & quouis etiam Mathematum imperito, animaduer
tantur. Quae autem & qualis haec fuerit, & an rurfus euanuerit nec ne, quoniam
ex Plinij uerbis colligi non poteft, in dubio relinquimus.
Nec fimile quidpiam, uel ante Hipparchi tempora, uel etiam poft, Annis
iam elapfis mille feptingentis, ab ullo Artifice (ut dixi) faepius (quod fcitur) ob- 35
feruatum eBe, legimus, priufquam hac noftra aetate, illa, de qua nunc Ser
monem inftituimus, confpici caepit. Quod uero illa, neque fit in Elementari &
Aerea Mundi Regione, apparens igneum aliquod meteoron: fed inter Caeleltia
locum obtineat, poitea demonftrabimus.
Apparet itaque quam fit haec res inufitata, quam admiranda, quam deni- 40
que omnibus Philofophis incredibilis, Nouam & aliam a prioribus nunc demum
in Coelo prodijBe Stellam. Nec Theologis, qui alias multa in mundano Orbe
miraculofe contingentia, per Diuina myfteria excufare folent, fufficientes red
dere caufas eius rei, poBibile exiftimo. Illis enim per Molis de Mundi fabrica
Hiftoriam, compertum eft, DEVM Authorem uniuerfi, ex quo Caelos & Ele- 45
menta, cum omnibus fuis ornatibus abfoluiBet, quieuiBe ab omni Opere, nec
ullam poftea rerum nouam condidiBe fpeciem.
Scio tamen aliquos ex occultiori quadam, & noftro Seculo primum in lucem
produdta Philofophia, aBerturos, poBibile eBe hanc Stellam in ueteri Iliado
(libet enim eorum uocabulis uti) hadtenus latitaBe, & nunc demum matura- 50
tione