Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus III)

102 
ASTRONOMIAE INSTAURATA 
per omnia latera Trianguli GAC, iam cognita, inquiro, iuxta Operationem 
Propoiitionis 34 Libri Quarti, uel tertiae Libri Quinti Regiomontani de Tri 
angulis. Inuenio autem didtum Angulum part. 7. minut. 59. Hunc uero Angu 
lum metitur Arcus DE, differentiam Longitudinis Nouae Stellae a Longitudine 
prioris Fixarum repraefentans. Quapropter adiedto hoc Arcu, partium (ut 5 
dixi) 7. & minut. 59 ad Longitudinem prioris Fixae, quam aBumlimus eBe in 
grad. 29. min. 0 V", euadit locus Longitudinis Nouae Stellae in grad. 7 'y' com 
pleto, minor faltem uno minuto, Latitudinem habens ab Ecliptica fupra in- 
uentam 53. grad. 59. minut. quod erat demonftrandum. || 
Hac itaque ratione, locum Longitudinis & Latitudinis huius Noui Sideris, 587 
beneficio Dodlrinae Triangulorum infallibili methodo inquifiuimus. ProceBum 
uero Operationis, in inquirendis Angulis & Lateribus Triangulorum quibufue 
iam commemoratis, iuxta citatas huius Dodlrinae Propofitiones, non eft huius 
loci plenius explicare, tum quod prolixius, & nimis perplexum fieret hinc to 
tum negotium, bona enim pars Propofitionum Libri Quarti Regiomontani in 15 
hoc Opere abfumitur, eo quod omnes, more Geometrico catenatim cohaere 
ant: tum etiam quia diuinior & excellentior fit Triangulorum Sphaericorum 
cognitio, quam fas fit eius Myfteria leuiter propalare. 
Licet uero non ignorem Stellarum Odlaui Orbis loca, non eBe fatis exqui- 
fite cognita, unde fieri poteft, quod loca Fixarum, quibus in hac Demonftra- 20 
tione tanquam fundamento ufi fumus, non praecife eum, quem aBumlimus, 
habeant Longitudinis & Latitudinis locum, quapropter locus huius Nouae 
Stellae, etiam pauld aliter forte conftituendus ueniat; tamen quia ipfemet in 
harum Fixarum locis, nihil certi obferuatum hadlenus habeam, nolui a Ptole 
maei & Copernici annotatione recedere. Quinpotius cum illis, quam Alphonfina 25 
farragine fentire, eo quod Obferuatione crebra didicerim, Copernici numeros 
propius Coelo accedere, quam aut Alphonfinas, aut ullas alias Coeleftium mo 
tuum Tabulas. Confido autem locum huius Stellae a nobis aBignatum, & bene 
ficio aBumtarum Fixarum inuentum, non multum a uero aberrare, & dabo 
operam, fi DEVS uitam prorogauerit, ut loca Fixarum ex propria Obferua- 30 
tione aliquando emendata, in communem Aftronomorum utilitatem prodeant. 
Ex hac inuenta huius Nouae Stellae Longitudine & Latitudine, ipfius etiam 
Declinationem, fiue quod idem eft, ab ASquatore remotionem minimam, 
beneficio Sphaeralium Triangulorum, inuenipart. 61. min. 59. Quemadmodum 
per Inftrumentum etiam oculari Obferuatione fadla, illam eiufdem exquifite 35 
quantitatis inueni. Pari quoque ratione ex nota Declinatione & Longitudine 
data, eius Afcenfionem Redlam inquifiui grad. 0. min. 17 fere. Vnde haec Stella 
cum 19 minu. primi gradus V" Caelum culminat, cum uertici proxima eft; & 
cum totidem II, denuo Meridianum tranfit, Horizonti uicina. Eft itaque locus 
eius Circulo, quem Colurum .¿Equinodliorum uocant, ferme coincidens; idque 40 
iuxta limites uiae ladleae, CaBiopeae & Cepheo interiedtos. 
Verticalis autem eft illis in Terra locis, quae Eleuationem Poli Ardtici 62 
fere gradus habent; Tanta enim eft Stellae (ut dixi) Declinatio. Atque haec de 
Nouae illius Stellae pofitu, tam quo ad Fixas, quam Eclipticae Longitudinem, 
ipfumque .¿Equatorem, fufficienter & didla, & demonftrata eBe arbitror. 45 
Hunc autem pofitum feruauit toto tempore, ex quo illam primo confpexi- 
mus, nec ullo minuto (faepenumero fadla diligenti Obferuatione) hinc pro- 
greBa eft: Quapropter in pofterum etiam eodem in loco permanfuram, nec 
ullo alio motu proprio, quam Stellarum Fixarum, communi Odlauae Sphaerae, 
progreBuram auguror. || 50 
DE
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.