Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus III)

108 
ASTRONOMIAE INSTAURATAE 
Coelefiium fcrutator, fatis perfpedtum habebat. Paulo igitur poft eua- 
nuit ea ipfa ab Hipparcho vifa Stella, quod & Pliniana verba non oc 
culte iniinuant; dum ait, Hipparchum reliqua omnia Aftra Organis 
demenfum, vt fciret, an nafcerentur, aut aliquando obirent, quorum 
vtrumque procul dubio in hac Stella vidit. 5 
Caetera quae anteriori parte habentur, recognitione non multum in 
digent, funtque ijs, quae hoc Libro tradantur, fatis analoga. 
Secunda Parte, vbi dift antias trium CaBiopeae Stellarum ab hac Noua 
annoto, eas paulo aliter tunc adhibui, quam Capite Quarto, a nobis 
corrediori trutina limitatae funt, idque eam potiBimum ob caufam, 10 
quod tunc pupillae oculi ab eo loco Inftrumenti, vbi adhibebatur, ex- 
orbitantiam, minus perfpedam habuerim, quodque per rimulas pri 
oribus Pinnacidijs vtrinque Parallelas, quemadmodum poftea adin- 
ueni, collimationem non inftituerim, velut & haec dido Cap. excufo, 
atque per Neoterica Inftrumenta, reftituo atque emendo; Difcrimen 15 
tamen non adeo magnum incidit, vtpote k Schedir CaBiopeae faltem 
/.44, a Lucida Cathedrae /. 2, a Flexura iuxta Ilia faltem /. 1, quae ab 
intelligentibus non multum reputantur. Deduxi autem ex his diftan- 
tijs, Lucidae videlicet Cathedrae & Flexurae, Stellae locum, Geometrice 
per Triangulos, non diBimili ratione ab ea, qua Cap. Quinto nonnun- 20 
quam vfi fumus; vbi aduertendum, quod Arcum AB intercapedinem 
Fixarum repraefentantem, tunc adinuenerim P. 6. /. 14, eamque cum 
obferuata confentientem dixerim, id reiteratis Stellarum in Afterifmo 
CaBiopeae diftantijs non prorfus in ipfo fcrupulo correfpondere. Ne 
que tamen eft maior differentia, quam 14 minuti, hancque ob oculi 25 
Eccentricitatem (de qua dixi) tum perfentifcere non dabatur, cum Iit 
per fe etiam non admodum exigua. 
Quin & in toto Operationis proceBu, non vbique fatis fcrupulofam 
adhibueram diligentiam, vnde fadhim, quod Latera & Anguli nonnun- 
quam paulo aliter fe habuerint, quam illic aBignabantur; quibufdam 30 
etiam vitio Typographi deprauatis, quae tamen omnia, praemiBa fcripti 
repetitione in integrum refiituimus. Neque enim magni momenti con 
tingebat differentia. Nam & locus Nouae Stellae ferme idem illic pro 
dierat, qui hic; vtpote in part. 7. /. 1 V - Latitudine P. 53. /. 56, quod fane 
ab hoc loco, adhibita recognitione differt, quoad Longitudinem vix 35 
minut. 2, & Latitudinem folummodo minut. 3. Quare ifta digreBiun- 
cula non magnam meretur improbationem. || 
Subduxeram tunc calculum femel tantum, vtpote plurimis alijs auo- 594 
camentis inter aulice viuendum diftra&us: & cum in Globo mediocris 
magnitudinis, Stellae Nouae locum ad finem 7 gr. V, cum Latitudine 40 
Bor. 54 part. fatis praecife quadrare Mechanice expertus eBem, non 
operaeprecium duxi, Calculi praxin fub incudem reuocare. 
Quod
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.