Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus III)

216 
ASTR. INST. PROGYMN. TERTIA PARS 
Vltimae deinceps probationis loco, adducit e Stellis cadentibus, quod, 
Aere exiftente apprime fereno, ter animaduertit, Nouam hanc, inftar 
Fixarum, illas fub fe, quo ad intuitum, afciuiBe, & non aliter quam in 
iplis Stellis fit, Septentrionem difcurrendo, hac reli&a, eas petiuiBe. 
Atqui haec ratioci-||natio, mea fane lententia, non faltem Cometam, 703 
nequaquam fuiBe hanc Stellam probat, fed iplis Fixis (ex quo hanc 
cadentium facularum procreationem cum illis communem habuerit) 
omnino aBociandam. 
Quapropter redle concludit Reinholdus, non fuiBe Cometam hanc 
Stellam, & nihil praetendi potuiBe, qua de cauBa, inter hos reputanda 10 
foret: nili hoc vnicum, quod quantitatem fucceBiue, prout illis quoque 
vfu venit, alterarit. At cum vna hyrundo non faciat ver, hoc folum in 
dicium non fufficere ad eius rei indudiionem, redie exifiimat: praefer- 
tim caeteris adeoque multis refragantibus: Et e deliquio Solari, quod 
in PaBione Domini contigit, id exempli loco obtinere laborat, qua con- 15 
cinnitate non dixerim. 
Vbi vero aliquot lic addudlis rationibus, Stellam hanc, nec vnam e 
Fixis, nec Erraticis, neque etiam Cometis fuiBe confirmaBet, concludit 
tandem miraculofum quoddam & nouum Dei opus extitiBe, cum & 
antea nonnulla in rerum natura, ipfius peculiari voluntate, praeter 20 
ordinem ab initio confiitutum, fefe exhibuerint, & eius potentiae atque 
arbitrio nullus praefcribi poBit terminus. Quae omnia fatis pie ab illo 
prolata exifiimo. An tamen Stella haec, Vniuerli confummationem 
praefignificdrit, vti mox innuit, vix fubfcripferim, cum id Prophetarum 
Oraculis & Chrifii ipfius atque Apoftolorum & Apocalypfeos Vatici- 25 
nijs, non videatur analogum, prout alibi a nobis copiofius difputatur. 
Verum cum haec extra, non folum hominum, fed omnium Creatura 
rum captum & cognitionem polita, foliusque Dei arcano confilio nota 
fint, frufira aliquid certi hac in parte aBeuerare praefumimus: cumque 
ipfe Reinholdus ab Afirologicis praedictionibus, quantum ad Decreta 30 
huius Stellae attinet, fefe (nec imprudenter) temperet, ego quoque eas, 
tum hic, tum ficubi alias a quibufdam proferuntur, difcutere, data 
opera fuperfedebo. Hic igitur cum ipfo Reinholdo finem faciam, ne 
que vlterius in ipfius prolata difquiram. 
Recenfitis itaque in hunc modum eorum omnium, quotquot nancifci 35 
licuit, Placitis, quibus Phaenomenon hoc, de quo agimus, Planetarum 
Oris inferebatur, ijfdemque iufia trutina expenfis, atque, vbirespofiu- 
labat, improbatis: Refiat nunc demum vt ad eorum quoque opinationes, 
licet multo humiliores, qui nihil folidi & AfironomicaeDemonftrationis, 
de hac Stella protulerunt, quique illam prorfus fublunarem fiatuere, 40 
friuolis quibufdam ratiocinijs conati funt: aut ali&s nimis abfurda 
huic affinxerunt, examinandas refutandafque defcendamus. || 
CAPVT
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.