288
ASTRONOMIA INSTAURATA
ac II penicillis, colores pro arbitrio illiniret, affingit, veritus forte ne in
priore Scripto, cum eiusmodi nugas vfque ad naufeam erudaBet, fuo
pingendi atque fingendi officio, non fatisfeciBet, atque nonnullas ibi
fabulas, hic refarciendas, praetermifiBet. Nec infolens videri debet, fi
pidurarum, pro libito formationibus, vt vt Veritati non correfpondenti- 5
bus, aBuefadus, ficque oculos inani figura demulcens atque fallens, in
Aftrologicis quoque, ad excogitandas, quibus aliae obnoxiae funt, vani
tates, tam facilis atque faecundus reperiatur; quo tritum illud carmen,
duplici exemplo confirmet, quod licere per iocum aBerit, Mentiri Aflro-
logis Pi&oribus atque Poetis. 10
Verum cum Bufchiana pene omnia, quae de hac Stella promulgauit
in vtroque eius Scripto tam Aftronomice, quam Aftrologice a rei Veri
tate praeter modum nimium exorbitent, has aberrationes illi, excufante
ipfum vtriusque Artis imperitia, condonabimus: Neque his diluendis
(cum per fe nimis tenuia atque difcohaerentia fint) vlterius immorabi- 15
mur. Id faltem colophonis loco indicabo: Nolthium & Bufchium, de
quibus duobus iam proxime fermonem inftituimus, diBimili quodam
modo circa hanc Stellam aberraBe: Hunc, quod Obferuationes, prae-
fertim quo ad altitudinem, non vfqueadeo incongruas, male depraua-
rit, atque his diBentanea fuperinduxerit: Illum quidem, dum Obferua- 20
tionibus vt vt fatis bene quo ad fupputationem vtebatur, minus tamen
idoneas aBumferit. Diuerfo igitur deuiationis modo decepti, in vnum
& eundem erroris fcopulum ambo duriter impingentes, Veritatis nau
fragium paBi funt: dum Stellam hanc fublunaris naturae participem,
atque ardens aliquod Meteoron fuiBe incompetenter pronunciarint. 25
Licet Bufchius eam verfus Lunae Sphaeram altius attollens, minus ||
altero deflexiBe videatur: Quod tamen modicum excufationis meretur, 775
cum non aliter, quam ille, per omnium Planetarum Sphaeras, adeoque
toto Caelo, deuiarit.
Nunc ad Graminaeum calamum conuertamus, qui maiori adhuc, 30
falfa irrito fundamento fuperitruendi licentia, infolenter abufus, vtro
que modo nimium peccauit, cum quod Obferuationes, fiue bonas fiue
malas, nullas protulerit: tum quod Demonflrationes & Calculum, feu
rede feu incompetenter adminiflrata, omnino neglexerit; & quod plus
eff, extraneis quibufdam, nihilque huc conducentibus, & per fe friuolis 35
innixus aBumptionibus, maiori adhuc ineptitudine & vanitate ea coin
quinant, &, quo fert temerarius impetus, debacchatus fuerit; vt potius
fuos inuerecundos & intemperantes affedus, pari imperitia coniundos,
quam Stellae huius accidentia & proprietates palam fecerit. Quae igitur
is publicauit, difcurremus, atque breui difquifitioni, cum operofam non 40
mereantur, fubij ciemus.
THEODORVS