322
ASTRONOMIAE INSTAURATA
minus expedite metiri poBimus, diverfae caulae opticae in utroque lu
minari prohibent. Quod Ii Lunae Diametrum aBumas 301 minutorum,
Solis 31, de quo poftea, quantitas concordabit, caeteris omnibus ma
nentibus. Haec itaque figura, ut dufium, a nobis relitfia fuit, uti erat a
parente nofiro adornata. Illud tamen nobis fumpfimus, quod ipfum 5
fieri voluiBe fciebamus; ut quia liber prolixus eft, & varias variorum
opiniones examinat, Indicem rerum & Perfonarum luculentum con-
fcriberemus: quam noftram operam, letftor, boni confules.
Sed & aliud efi, quod praeterire non poBumus intadlum, pagina 36
Planetas inaequalitatibus fuis fimplicem Solis refpicere motum cum 10
veteribus artificibus aBerit. Atqui poftmodum (ut fupra di&um) Lu
nares curans motus, deprehendit, ut apparet, Lunam inaequalitate
menftrua ad verum motum Solis alligari, contra quam opinati funt
anteceBores. Idque etiam in Marte interea deprehenfum eft; ut de cae
teris nihil dubitetur. Atque haec caufa eft tantarum morarum in Pia- 15
netis caeteris, dum omnia de novo funt revidenda. Quare cave, lecftor,
ne ex illa pagina finifiram opinionem concipias, quae tibi impedimento
fit in planetis caeteris.
Denique prioribus temporibus in Eccentricitate Solis quaerenda, ufus
erat ea forma demonftrationis, quam ex Hippar-||cho & Ptolemaeo non- 821
nihil variatam docuit Regiomontanus: in qua hoc fupponitur, aequales
arcus circuli Solis ab aequalibus menfurari temporibus. Qua ex fup-
pofitione Eccentricitatem Solis elicuit 3600 fere, qualium Semidiameter
efi 100000. Atqui ex obfervationibus in Marte habitis certa & exquifita
demonftrationis Methodo Apogaeum quidem Solis idem, Eccentricitas 25
vero non major 1800, dimidium fcilicet prioris elicitur; reliquum igitur
dimidium aequanti cedet, ut fit apud Ptolemaeum in tribus fuperiori-
bus. Ita hoc quoque novum contra anteceBores erit fequendum, ut Sol,
fi Ptolemaicam hic fuppofitionem imitemur, aequalibus temporibus,
inaequales arcus conficiat fuae orbitae, vel fi Copernianam hoc loco 30
formam cum parente fequi malimus, circello aequatorio, cujus cen
trum in Epicyclo vertitur, circumferatur. De quo negocio cum inter
rogaretur, an mentionem aliquam in Progymnafmatis facere vellet:
cum, inquit, quantitas hujus AEquantis nondum exquifite confiet, in
praefens intermittam. Nam hoc quidem negocium tarde procedit; ego 35
vero propero, ut librum vel tandem aliquando edam. Atqui ex eo tem
pore de quantitate certi fadli fumus quod fit AEquantis, hoc eft vetus
illa Eccentricitas praecife dupla ad novam hanc Eccentrici Eccentrici
tatem. Nempe hoc illud efi, quod Tomo 1. Epifiolarum fol. 209. & in f
Mechanicis fol. 4. lin. 9. inculcat. 40
Haec ideo monemus, ut illud commode addamus; etfi paulo alia fe-
quitur ordinatio Theoriae Solis: aequationes tamen ejus nufpiam 14 t
fcrupulum