140 ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA
tuit, repraefentatam vides. Particularia vero, quae in hac delineatione expo
nenda veniunt, in hunc modum fe habent; quatenus literis, quae peculiaribus
locis annotatae funt, lingula indicare datur: A. Domus praecipua in ipfo medi
tullio totius capacitatis extrudta; & per quatuor fua latera aequale quadra
tum efficientia in 4. Mundi plagas exadtiBime vergens; ita ut duae turriculae
Meridiem & Septentrionem, ambae vero valvae Ortum & Occafum exquiiite
refpiciant. E. Porta Orientalis opere ruftico & Tufcano compofita. D. Porta
Occidentalis eodem opere elaborata. Habuerunt autem hae binae portae fu-
perius duos Canes majores Anglicanos excubitores in conveniente domun
cula, ut undique adventantes latratu indicarent. B. Officina Typographica,
majoris domus Idaeam parva forma quodammodo referens. C. Domuncula
pro miniftris, etiam majorem domum, quoad frontifpicia, & quaedam alia
repraefentans. F. Interior valli facies. G. Exterior ejus forma cum fua difpofi-
tione. N. Quatuor viae verfus ambas portas & utranque domunculam ducen
tes, quae in 4. Mundi plagas ad amuBim excurrunt. O. Quatuor januae horto
rum. M. Pergulae quatuor in illis femicircularibus vallis amoenitatis gratia
difpoiitae. L. Horti herbarum & florum. H. Horti Arborum varii generis nu
mero circiter trecentarum, &c. Atque haec eft totius capacitatis defcriptio.
Habet autem valli ambitus figuram quadratam, in medio femicirculari inter
textam, ut in antecedente defignatione patet. Singula vero Quadrati latera
continent pedes 300. CraBities valli fundamentalis eft pedum viginti. Altitudo
ejus 22. pedum: Diameter vero femicircularis valli interior eft pedum circiter
nonaginta. Domus ipfa in medio fita, quae etiam exacite, uti dixi, quadrata
eft, habet in Angulis lateribus circiter pedes 60. Altitudo Muri 45. pedum.
Turres vero rotundae a Meridie & Septentrione appofltae habent 22. pedes in
Diametro, quibus ambitus exterius adhaerentes addunt pedes 10. Porticus ab
Oriente & Occidente inferius Quadrati habent 15. pedes in quolibet latere.
Tota altitudo domus a Terrae fuperficie ufque ad Pegafum fupremum eft
pedum 75. Domus etiam ipfa, qu&qua verfum patet, hypogaea habet aedificia,
quorum profunditas eft pedum 12. Imo & quaedam alia funt infra haec. Ifta
vero fubterranea cum fint, hic non repraefentantur, utut multis conftent dif-
criminationibus, & in varios ufus ordinata fint, quae etiam magnis fumptibus,
& pene non minoribus, quam fuperior domus pars, quae ultra Terrae planitiem
extat, ac fub dio patet, confedla funt.
Praecipuae vero hujus domus in meditullio fitae pleniorem defignationem
& expolitionem nunc fubjungam, quo omnia magis difcrete pateant: atque
ibi
5
10
15
20
25
30
35