ASTRONOMIaE INSTAURATAE MECHANICA 147
>
\
STELLtEBVRGI explicatio.
TSI in ipf& principaliore Arcis domo Turres verius Auftrum
& Septentrionem conftitutae, cum fuis appendicibus hinc inde
extantibus pro non paucis Inftrumentis utut amplis ifthic com
mode difponendis fufficerent; tamen cum fucceBive certis de
cauBis plura adhuc confieri curarem, quae non fatis compe
tenter iftis continerentur fpaciis, ut unicuilibet fuus ufus fine
alterius obftaculo conftaret, poftmodum circa Annum 1584. in colle quodam
extra Arcem verfus Meridiem 70. circiter paBibus minoribus a vallo remoto
10 Obfervatorium quoddam fubterraneum Cryptis diverfis e folido muro ab
imo ad fummum extrudtis confieri feci labore & fumptu non modico; partim
ut in eo quaedam ex praecipuis Inftrumentis tuto & firmiter difponerem, ne
ab ullis ventis quidpiam difturbarentur, atque commodius ufui infervirent;
partim ut Studiofos meos, cum plures adeBent a fe invicem difiungerem, &
15 quibufdam in ipf& Arce, quibufdam vero in hifce Cryptis obfervationes exe-
quendas praemonftrarem, ne fibi invicem impedimento forent; aut obfervata
priufquam vellem, inter fe conferrent. Appellavi autem hoc Obfervatorium
Danic£ lingua Stiernburg quod & Germanis fere idem, Latine Stellaeburgum
fonat. Cujus formam & Orthographiam una cum fu& Ichnographi^ hic vides.
20 Quorum explicatio brevibus indicata haec eft. A. Portale ex Ionico opere com-
pofitum, per quod fit defcenfus in Cryptas hujus Obfervatorii, fuperius habens
tres Leones Coronatos affabre excifos, & hinc inde lapides Porphyrios, qui
infcriptiones convenientes primo libro Epiftolarum Aftronomicarum, in eo
f loco, ubi de hoc Obfervatorio Cryptico agitur, infertas exhibent; quas nimis
25 longum foret hic repetere. Pofteriorem tamen quae univerfalior eft, mox da
bimus. B. rotundum laquearium, fub quo hypocauftum, in quod undique e
Cryptis ingreBus patet. C. Crypta pro Armillis .¿Equatorijs majoribus num. 14.
delineatis. D. Crypta pro Quadrante magno volubili appellato num. 6. antea
expreBo. E. Crypta pro Armillis Zodiacalibus num. 11. expolitis. F. Crypta
30 pro magno Quadrato Geometrico Chalybeum interius Quadrantem conti
nente, num. 7. lignato. G. Crypta pro Sextante Quadricubitali in fuo fulcro
& Globo convolubili qui numero 16. repraefentatur. Haec quoad Cryptas ipfas
breviter indicata fint. Infcriptio autem, de qua dixi, ab alteri parte Portalis
verfus Meridiem in lapide Porphyrio aureis literis infignita talis eft:
*
19*
D. O. M.