ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA
9
5
10
15
20
25
30
35
40
venient: tamen ut aliqualem idaeam fecundum ea quae a nobis circa
haec jugiter elaborata funt, praemonftrarem, non omnino citra rem
eBe cenfui, II haec aedificia Aftronomica una repraefentata adjungerem.
Atque haec fere funt, quibus liber hic abfolvitur, quemadmodum etiam
5 introfpicienti patebit. Si quae alia intermixta aut addita funt, prudens
ledlor ea non difficulter per femetipfum difpiciet: Ut me monitore non
opus habeat. ||
)::(3 v TIBI vero, AuguftiBime Imperator, RVDOLPHE SECVNDE, Do
mine ClementiBime, hunc & alios noftros labores Afironomicos fub-
10 miBo animo, & publici boni fiudiosa intentione, offero, dico & con-
fecro. Tua enim Imperatoria Majeftas veluti fumma praeeminentia
reliquos inferiores homines longe antecellit, ita etiam Coelum & Coe-
leftia, terrena ac vulgaria in immenfum fuperantia aemulari, Caef. T.
M. dignitatis & officii eBe non ignoras: ideoque haec fublimia ftudia
15 in precio habenda atque fovenda. Huc refpexiBe videtur vetufius ille
Poeta Manilius, dum ad Auguftum Imperij Romani Monarcham fe
cundum, de hac coelefii Arte fcribens, hoc Elogio eam non immerito
f ornat:
Regales animos primum dignata movere eft
20 Proxima tangentes Coelo faftigia rerum.
Tibi itaque, Caefar AuguftiBime, ea, quae multis iam Annis pene a
pueritia, indefeBo labore, & impendio incredibili exantlavimus, quo
diuina illa maximeque Regalis, & prae caeteris omnibus principem lo
cum obtinens fcientia Aftronomica in integrum aliquando refiituere-
25 tur, Pofterisque emendatior, quam unquam antea, traderetur, Cle
menter accepta, meque & haec ipfa, quae tradlo praeclara Studia in
pofterum, quam commendatiBima fore confido: quo Dei Opt. Max.
honor & Majefias, quae in rebus Coeleftibus prae caeteris hujus am-
pliBimi theatri Mundani afpedlabilibus elucet, redlius innotefcat, & eo
30 magis apud Terricolas amplietur & fufpiciatur; Tuaeque infuper Caef.
Majeftatis memoria & fama, quod haec tam excellentia, & in rebus
Mundanis ferme praecipua, confervare, tueri, & promovere non de
gravetur, ad omnem Pofieritatem, quoad Sol & Sidera durabunt, eo
illufirior fulgeat & perduret. Siquidem ex his folis, quae perpetua &
35 conflantia funt, qualia Coeleftia, perpetuum & conflans acquirere no
men decusque datur: Caetera Sublunaria & terrena, uti funt multi
plicibus mutationibus obnoxia, ita etiam quaecunque ex his paratur
gloria, fluxa vaga, atque inconftans eft, nec aeternitatis aemula, uti haec,
de quibus loquor, Cceleflia. Quorum fummus ille & incomprehenfibi-
40 lis author Maj effati tuae Caefar eae, mentem bonam, corporis fanitatem,
2 pacem,