AD ASTRONOMIAE INSTAURATA MECHANICA.
T YPIS descriptus est hic liberWandesburgi prope Hamburgum anno 1598;
numerus autem exemplorum valde exiguus fuisse videtur, quoniam sola
35 nunc exstare constat, quae omnia fere in publicis bibliothecis asservantur.
Indicem triginta trium confecit B. Hasselberg in Vierteljahrsschrift der astro -
nomischen Gesellschaft XXXIX p. 182 sqq. (1904); cf. etiam Centralblatt fiir
Bibliothekswesen XXI p. 396 sqq. (1904). Hic non solum indicavit, quo loco
unumquodque asservaretur, sed etiam nomina eorum hominum attulit, qui
bus Tycho dono dederat, ac simul notum reddidit, utrum coloribus pictae
essent uniuscujusque imagines an non. Duo autem exempla addidit L. Nielsen
in Nordisk tidskrift for bok- och biblioteksvasen VIII p. 206 (1921). Editionis
principis paginas omnes, quae formae sunt maximae, margo circumdat similis
ei, qui in titulo apparet; pertinet in longitudinem 28.5, in latitudinem 20.5 cm.
Exempla plurima coloribus nitide exornata sunt et involucris holosericis ve
stita; nonnullis autem alligata est »Stellarum inerrantium restitutio« manu
scripta (vid. tom. III p. 411). Misit Tycho non solum hominibus doctis, quibus
amicitia conjunctus erat, sed etiam principibus hominibus atque iis, qui re
bus publicis praeerant, quorum in nova sede quaerenda auxilium sibi con
ciliari posse sperabat, ut Thaddaeo Hagecio, Josepho Scaligero, Herwarto
de Hohenburg, Magno Etruriae Duci, Venetorum Duci, Venetorum Rei pu
blicae, Udalrico Duci Megalopolitano, Saxoniae Duci, Mauritio Principi Ora-
niae cet. Editionem lucis ope expressam a. 1901 emisit B. Hasselberg sumpti
bus Academiae scientiarum Suecicae.
Cum in indice librorum Tychonis a nobis saepius allato (tom. II p. 441;
tom. IV p. 493; tom. VI p. 345) Mechanicorum mentio non fiat, tempore mor
tis illius nullum hujus operis exemplum reliquum fuisse videtur. Plerasque
tamen tabulas ligneas et laminas aeneas possidebant heredes, qui Levino
Hulsio Norimbergensi vendiderunt. Hic a. 1602 novam editionem emisit, quae
formae paulo minoris est quam princeps editio, quare aliis numeris paginae
insignitae sunt, et margine caret, quo hujus paginae exornatae sunt; ac charta
quoque satis mediocris est. In titulo haec pro philosophi imagine praebet
effigiem Tychonis similem illi, quam in nostro tom. VI expressimus, infra
quam haec leguntur: »Noribergae apud Le vinum Hulsium. Anno MDCII. Cum
Caesaris & Regum quorundam Privilegiis«.
Imagines instrumentorum, quas praebet hic liber, plerasque conficiendas
jam curaverat Tycho, antequam Hvenam reliquit, atque eo quidem tempore,
ut suspicari licet, cum in »Epistolarum libro primo« instrumentorum de
scriptiones edebat. Eodem autem tempore Uraniburgi typis descriptus est
libellus undecim foliorum, qui praeter titulum (»Icones instrumentorum ...«)
in novem foliis imagines praebet instrumentorum duodeviginti et in folio
ultimo annotationem brevem, quam tom. VI p. 367 exscripsimus. Ex epistula