Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ANNOTATIONES EDITORIS 
319 
tionem principem ita imitaremur, ut in sinistris libri paginis omnes instru 
mentorum delineationes collocarentur, quibus a dextra parte opponerentur 
descriptiones verbis institutae, in his minore typorum genere usi sumus. 
Restat, ut de mensuris, quibus in instrumentis et aedificiis describendis 
Tycho utitur, pede et cubito, pauca addamus. Qui reliquias aedificiorum Ty- 
chonis cum illis, quae de ambitu eorum ipse indicavit, comparaverunt, pedem 
Tychonis ita determinaverunt: 
25.4 cm. H. L. d’Arrest, Astronomische Nachrichten LXXII num. 1718, 
col. 209 sqq. (1868); 
23.8 cm. C.V. L. Charlier, Utgräfningarna af TychoBrahes observatorier 
pä on Hven sommaren 1901 (Lundae 1901) p. 9; 
26.8 cm. F. Albrecht in ephemeride Das Weltall II p. 275 (1902); cf. F. S. 
Archenhold et M. Albrecht, Ausgrabungen und Vermessungen 
der Sternwartenreste Tycho Brahes im J. 1902 (Das Weltall IV, 
1904, p. 239 sqq.). 
Hac tamen ratione nihil certi erui potest; nam quae ipse Tycho indicavit, 
ad veram rationem accedere tantum videntur. Multo certius est, quod ex 
examinationibus magni globi Tychonis, cujus diameter proxime 6 pedum 
fuisse indicatur (supra p. 104, 19 ), reperiri potest. Hic enim solus ex instru 
mentis Tychonis diligenter examinatus est; reperit autem Picardus a. 1671 
diametrum ejus esse »précisément de quatre pieds, sept pouces et une ligne, 
mesure de Paris« (Voyage d’Uranibourg, Parisiis 1680, p. 4, in Recueil d’ob 
servations faites en plusieurs voyages par ordre de sa Majesté, Parisiis 
1693; Ouvrages de mathématique de M. Picard, Amsterodami 1736, p. 66). 
Cum hoc consentit, quod Olaus Rœmer (Adversaria, Hauniæ 1910, p. 136) 
diametrum illius 57 digitorum Danicorum esse indicat, quod pedem Tychonis 
dat 24.85 cm. Itaque si pedem Tychonis ponemus aequalem 25.o cm, insensibi- 
liter aberrabimus. Pede videlicet Italico Tycho usus esse videtur, cum pes 
Panormitanus aequalis fuerit O .77 pedis Danici sive 25.oi cm (F. Löhmann, 
Tafeln der Fuss-Masse, Lipsiæ 1821); pes autem Romanus antiquus fuit 
29.6 cm (F. Hultsch, Griechische und römische Metrologie, 2. ed. p. 700). 
Cubitus autem Tychonis optime determinatur examinato muro circulari 
cryptae Stellaeburgi littera F signatae, in qua collocatus erat Quadrans cha- 
lybeus; hujus enim diametrum 9 cubitorum esse ait Tycho (supra p. 38, 17 ). 
Reppererunt autem d’Arrest 368 cm, Charlier 354 cm, quod cubitum fuisse 
ostendit 40.9 vel 39.3 cm. Itaque si ponemus 40.o cm, proxime ad verum ac 
cedemus. 
ad p. 5 , 20 ] cf. tom. I p. 148, 17 . 
ad p. 9,isj Manilii Astron. I 41—42. 
ad p. 11 ,34] Hoc poema in exemplo quodam Mechanicorum in bibliotheca 
Saxonica Dresdensi asservato manu scriptum invenitur (F. R. Friis, Tyge 
Brahe, Hauniae 1871, p. 366).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.