320
ANNOTATIONES EDITORIS
ad p. 13,13] Petri Nonii De crepusculis liber unus (Olyssipone 1542, in 4°)
prop. III; Petri Nonii Salaciensis Opera (Basilese 1566, in 4°) p. 392. Index
Nonii librorum invenitur in Monatliche Correspondenz zur Beförderung
der Erd- und Himmels-kunde ed. Zach III (1801) p. 204 sqq. — De Nonii di
visionibus cf. tom. IV p. 372,i6 sqq.
ad p. 13,30 et 37] Littera Q in delineatione nulla invenitur,
ad p. 14,34] Verba Tychonis tom. VI p. 285,5 »quemadmodum & alias Tycho
hoc Symbolum . . . usurpat« hanc picturam aliam, alio loco positam, fuisse
ostendit, quod e verbis Mechanicorum non satis elucet,
ad p. 18,27] vid. tom. IV p. 372 sqq.
ad p. 21,3] Post hunc Quadrantem, qui in magno observatorio meridionali
Uraniburgi collocatus erat, nullum Tycho construxit, cujus arcus divisus
supra centrum positus esset, praeter illum, qui p. 92 depictus est, qui in eam
formam mutatus est, quae p. 36 apparet.
ad p. 21 , 22 ] vid. Quadratum geometricum praeclarissimi Mathematici Ge-
orgii Burbachii (Norimbergae 1516, in 2°). Neque tamen Purbachius primus
hoc usus est ad observationes astronómicas; nam quadratum geometricum
jam circa a. 1000 descripserat Gerbertus (qui postea factus est Pontifex Syl
vester II); quadratum vero quadrante inclusum, ad usum agrimensorum,
a. 1220 descripserat Leonardus Pisanus in libro, qui inscribitur Practica Geo
metriae, distinctione VII (edidit Curtze in Bibliotheca mathematica ser. 2
tom. X, 1896, p. 68 sqq.). Videtur autem non solum hoc, sed quadratum etiam
circulo inclusum in posticis sive dorso astrolabii collocato jam saeculo un
decimo in usu fuisse (A. v. Braunmuehl, Geschichte der Trigonometrie I
p. 99).
ad p. 25,39] Divisiones lineis transversis factas inventas esse a Levi ben Ger-
son Avinionensi (qui mortuus est a. 1344) monuimus tom. I p. XXIV; adhi
buit is ad »secretorum revelatorem« sive baculum Iacobi, a Diggesaeo et Ty-
chone Radium astronomicum appellatum; quae de hoc disseruit ille, edidit
Curtze in Bibliotheca mathematica ser. 2 tom. XII pp. 97—112 (Die Ab
handlung des Levi ben Gerson über Trigonometrie und den Jacobsstab).
Dicit autem Tycho (supra p. 107,33; tom. VI p. 90,25) ab Hommelio a. 1564 ra
tionem sese didicisse; alibi vero (tom. III p. 184,32) Diggesaei verba affert, qui
bus Richardum Chanslerum, nauarchum Britannum, lineis transversis Ra
dium divisisse apparet. Nusquam tamen monet hujus rationis ad arcus divi
dendos adhibitae mentionem fecisse Puehlerum in Geometria (1561 vel 1563),
quod Raimarus Ursus (De astronomicis hypothesibus fol. G r )ei exprobrare
gaudet. — De Wittichii itineribus Cassellas vid. tom. VI pp. 31,w. 36 , 2 . 49 , 7 .
55,34 etc. et tom. IV pp. 374, s. 464,23. Rationem autem illam sibi vindicasse
Wittichium sine justa causa Tycho asseruit.
ad p. 26,s] Canales sive tubos (sine vitro) jam antiquo tempore in usu fuisse,
ut lux dispersa excluderetur, testatur Polybius Hist. X 46; similiter apud