Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

340 
ANNOTATIONES EDITORIS 
mota esset, scriptor quidam Danus, J. S. Augustin (Om Forskiellen imellem 
Tycho Brahe's og Picards Meridian af Uraniborg in Skrifter som udi det 
Kibbenhavnske Selskab af Lærdoms og Videnskabers Elskere ere frem- 
lagte og oplæste XII, Hauniæ 1779, pp. 191—216) rem penitus inquisivit. Ty- 
chonem et Picardum in binis observationibus non ad easdem turres instru 
menta direxisse demonstravit; nam cum Helsingoram observabat, Tycho 
ædem S. Mariae respexerat, Picardus vero adversus turrim excelsiorem S. Olai, 
quæ a. 1614 extructus erat, instrumentum direxerat; ac praeterea cum Lundae 
aedes cathedralis duas turres haberet, meridionaliorem Tycho respexerat, 
Picardus vero adversus punctum medium inter utramque instrumentum di 
rexerat. Ita differentiae potiores expediri poterant; reliquae autem observa 
tiones satis inter se congruerent, si meridianus Tychonis a vero puncto meri 
dionali adversus orientem 14' aberrasse existimaretur. Hunc ipsum errorem 
usque ad d. 2 m. Nov. a. 1586 Tychoni ignotam remansisse Augustinus opi 
natus est; die enim 4 ita scripsit Tycho: »In nouo meridiano monstrabant 
armillae 15 M. ante verum meridianum. Quare omnia tempora hactenus ob- 
seruata vno minuto tardiora sunt debito, non tamen vbique vnius minuti est 
differentia, quia non semper eodem modo se habuit; imo vix vbique dimidij« 
(tom. XI p. 12). Et inter observationes Veneris d. 4: »Azimutha sunt ex noua 
restitutione meridiani ante biduum facta«. Loquitur hic de armillis maximis 
Stellæburgi, quarum in circulo horario ponendo error 15 minutorum com 
missus esse videtur. Verba autem »in nouo meridiano« Tychonem nihil aliud 
quam de recenti quadam correctione instrumentorum Stellæburgi agere osten 
dunt, non de meridiano aliquo, qui inde ab anno 1579 ei constitisset. Quod la 
tuit Schumacherum sicut etiam Delambrium, quocum ille summam commen 
tarii Augustini communicaverat ( Connaissance des Terns pour Tan 1820 p. 
385). Verum jam antea Delambre (»Méridienne d’Uranibourg«, in eadem ephe 
meride anni 1816 p. 229 sqq.) meridianum Tychonis d. 19 m. Jun. a. 1583 »post 
optime rectificata vtraque instrumenta Portat. & Murale« (tom. X p. 234) cor 
rectum esse suspicatus erat. At nemini omnium horum virorum doctorum 
nota fuit prior illa observationum series. Si ex hac praetermittimus observa 
tiones Lundae et Helsingorae, mediam differentiam inter Tychonis et Picardi 
observationes reperimus — 3' 15", quod illud certe manifestum reddit, in prima 
serie nequaquam apparere errorem meridiani, qui 14' attingat. Hoc quidem 
falsum esse demonstravimus, errorem illum omnibus instrumentis Tychonis 
ab Uraniburgo condito usque in annum 1586 innatum fuisse, cum in decem 
stellarum mensibus Februario et Martio a. 1582 observatarum azimuthis tri 
ginta septem errorem reppererimus — 16" + 17" (cf. tom. I p. XXVII). 
ad p. 294,19] Angulus 43° 50' differentia est azimuthorum Malmogiæ et Co 
roniae; angulus autem inter Lundam et Coroniam non datur. Si praetermitti 
mus 25° 30', summa angulorum est 363° 25'; itaque aut aliquo loco error est 
circiter 3°, aut omnes anguli satis multum a vero recedunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.