Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ANNOTATIONES EDITORIS 
343 
IV. EXAMINATIO OBSERVATIONUM QU^E IN PRUSSIA FACTAE 
SUNT ANNO 1584. 
Haec est determinatio latitudinis Fruenburgi, ubi vixit Copernicus, et Regio- 
monti, ex observationibus, quas a. 1584 illic fecerat Elias Olai, Tychonis disci 
pulus, a nobis editis tom. X pp. 345—348. Quid sibi proposuerit Tycho, cum 
in illa loca Eliam mitteret, exponit in Progymn. p. 34 sqq. (tom. II p. 29 sqq.); 
quamobrem vero Regiomonti latitudinem quaesierit, patet e tom. X p. 348. 
Quotiescumque altitudo Solis meridiana eodem die et ab Elia et Uraniburgi 
observata erat, ab Uraniburgi latitudine (55° 54' 30") differentia (ratione ha 
bita parallaxeos) subtrahebatur. Ubi vero nulla Uraniburgi observatio facta 
erat, e Tychonis tabulis sumebatur Solis longitudo, unde per calculos decli 
natio inveniebatur. Stellarum vero fixarum altitudines, quae inveniuntur in 
ea columna, cui suprascriptum est »Vraniae«, sumptae non sunt ex observa 
tionibus iisdem diebus Hvenae factis, sed ex notis stellarum declinationibus 
omnes per calculos repertae sunt. 
V. LONGITUDINES ET LATITUDINES LOCORUM. 
Prior index, ut e nominum ratione scribendi patet, ab homine Dano con 
scriptus non est (potius a Batavo); posterior autem sumptus est e Longo- 
montani Astronomia Danica (2. ed. Amstelodami 1640) p. 199 sq. 
Etiam in codice Vindobonensi lat. 10688 9 index reperitur — quem dignum 
non habuimus, qui publice ederetur — urbium longitudinis et latitudinis, at 
que eadem quidem ratione dispositus, qua index, quem praebet Vindobon. 
10688 16 . Urbes haud paucas respicit ille quidem, quae ab altero absunt, prae 
cipue in Germania sitas, sed numeri aliquantum differunt, maxime longitu 
dinis; hi enim illis temporibus difficillime reperiebantur, cum deliquiorum 
Solis atque Lunae auxilio plerumque nitendum esset. Sicut in codice Vindo 
bonensi lat. 10688 4 fol. 8 V hanc annotationem invenimus ab ipso Tychone 
conscriptam: »Pro longitudinibus locorum. Gellius Safcerides obferuauit Ec- 
clipfin Solis anni 90 die vltimo Julij ftylo nouo. Initium 10 H | ab occafu Solis, 
finis 13 H | ab eodem occafu. Ergo medium erat Patauij in Italia quali 12 H 10 M 
ab occafu ©. Obferuauit quoque in eodem loco Ecclipfin d quae accidit in 
fine eiufdem anni & dicit eam incepiBe I vnius horae poft occafum Solis & vifi 
funt 10 digiti obfcurari, licet haec non fatis praecife animaduerterit. Ex his 
poteris quodammodo colligere longitudinem Patauinam refpectu huius loci 
& pro long totius Italiae, conferendo cum meis obferuationibus.« 
ADDENDUM. 
Nota f in margine interiore editionis posita, qua ad has annotationes lectores reiciuntur, his 
locis deest: pp. 29,7; 30,27; 119,i6; 133,24; 140,i6; 230,27. 30 ; 232,24; 238, 19 . 
Delenda est nota f ad p. 170,23.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.