Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ASTRONOMIAE INSTAURATaE MECHANICA 41 
B2' EXPLICATIO FABRICaE ET 
VSVS. 
XCOGITAVIMUS & aliud quoddam Inftrumentum Altitudini 
bus una cum Azimuthis ad amuBim capiendis idoneum, cujus 
formam praecedens indicat figura. Placuit autem integrum 
Semicirculum ABC loco Quadrantis hic aBumere, & nihilo 
minus juxta Diametrum AC apud A, centrum Divifionum con- 
ftituere, eo quod fic finguli gradus in ambitu Semicirculi duplo 
majores evadant, quam fi ex centro ejufdem difpertitio fiat. Notum enim eft 
10 ex Elementis Euclideis, angulum a centro circuli ad circumferentiam duplo 
majorem eBe eo, qui a circumferentia in hanc ipfam ducitur juxta propofi- 
tionem vicefimam libri tertij, & eas quae praeterea huc conducunt. In medio 
hujus a centro D ufque in fupremum apicem B canalis quidam eft Quadratus 
oblongus, intra quem perpendiculum, cujus plumbum in foramine D cum ali- 
15 qua parte fili Orichalcici, monftrat, quando Inftrumentum perpendiculariter 
eredtum fit; ita ut plano femicirculi verticalis, omnino correfpondeat. Con 
tignationes vero, quae hinc inde ab utraque parte in formam Arcuum vifun- 
tur, ftabilimenti faltem loco adhibitae funt, ut vaftum hunc femicirculum in 
fuo plano & circulari dudtu firmiter contineant. Habet enim is in Diametro 
20 AC fex cubitos. Regula vero YAV ipfi applicata tantam habet longitudinem 
ab A in V, quanta eft femicirculi diameter: & infuper prominentiam AY paulo 
craBiorem ut eo commodius quali in aequilibrio Regula attolli, deprimique 
poBit: cujus etiam gratia duo manubria e folido Metallo apud Y addita funt. 
Ab altera vero eius parte plumam cum cochlea habet juxta X, ubi in Qua- 
25 drante parvo NO coercetur, ut in loco ftato, ubicunque lubuerit, permaneat 
Regula, donec numerata fuerit Altitudo, in quacunque limbi hujus femicirculi 
parte ea tunc tranfierit. Eft etiam hoc femicirculare Inftrumentum undiqua- 
que Orichalcicis laminis, prout opus eft, indubium, & habet fuperius tres 
imagines affabre in folido ligno’artificiose exfculptas, atque ita difpofitas in 
30 fuis ifthic pedeftalibus, uti in figura apparet: idque tam ornatus gratia, quam 
ut aliquid etiam fua repraefentatione hyeroglyphice moneant. Eft enim fu- 
prema omnium, ipfius Vraniae in Aftronomia hyeroglyphicum. Virgo eft de 
cora & formofa, facie in Coelum fublata Aftra intuens, ac dextera manu 
Sphaeram Coeleftium revolutionum attollens, finiftra recipiens ea, quae ambae 
35 inferiores atque fubtus ftantes, tanquam pediBequae, porrigunt. Color tunicae 
ejus eft Coeruleus, aureis ftellulis intertextus, & fimbrijs argenteis. Quae vero 
a finiftro latere fubfiftit, Geometriae Icon eft: habens in dextera manu trian 
gulum, quem verfus Aftronomiam attollit: in altera vero Circinum: Quibus 
6 
innuere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.