ASTRONOMIAE INSTAURATA MECHANICA 65
C4 r EXPLICATIO FABRICI ET
VSVS.
TSI binae machinae Armillarum ^Equatoriarum jam antea de-
pidtae & expolitae, (quae etiam magno nobis conftiterunt) illi,
de quo dixi, ufui fatis exadte inferviant; adinveni nihilominus
poftea & conftrui curavi, alias quafdam paucioribus requiiitis
indigentes; utpote unica folummodo Armilla integra convolu-
bili, & altera femicirculari quiefcente. Quibus duabus omnia,
quae de prioribus dixi, non faltem commode expediuntur; fed & longe promp-
10 tius, nulloque obftaculo; quod antecedentes ingerunt, ii prope ipfam Armil
lam ^Equatoriam fieri debet collimatio. Tunc enim anterior ejus pars intuitui
obftat: quemadmodum etiam in Declinationum Armilla prope ipfum ^Equa
torem difficilis fit collimatio; ut de alijs quibufdam impedimentis non dicam.
Habent hae alterae id infuper praerogativae, quod longe majores confici que-
15 ant: Ideoque Gradus cum fuis divifionibus magis adhuc difcrete exhiberi, &
nihilominus fua ftabilitate & convolutione ufui accommodae efie: idque faci
lius quam antecedentes. Forma vero harum ingentium & apprime compen-
diofarum Armillarum haec eft, quam hic exhibemus: quatenus eam in plano
repraefentare licuit. A literae maximam Armillam indicant, quae undiquaque
20 Orichalcicis laminis munita in diametro habet 7. cubitos. Ideoque Gradus
tantos, ut lingula minuta quadrifariam fubdividantur. Axis ejus B e chalibe
conftans, & undiquaque apprime teres; interius tamen cavus, ne pondere
officiat, in diametro eft trium digitorum cui circa medietatem affigitur Cy
lindrus Orichalcicus teres, circa quem proxime apud Axem volvuntur utrin-
25 que binae Regulae Orichalcicae EF. Iuxta F apud fuperficiem Armillae habent
pinnacidia per Dioptras rimarum ipfi Cylindro parallelarum. Reliqua inter-
ftitia quae vides apud literas G funt tranftra live contignationes totam Armil
lam continentes & cohibentes, ne a fu& rotunditate & plano ob magnitudinem
i dimoveatur. Inferius juxta D definit Axis in acumen teres, ex ferro quadrato
30 chalybeo, habens fimile acuminatum foramen, quod per cochleas hinc inde
appofitas, poteft paululum trudi, quo lubet. Huic innititur Axis ille teres con
tinens, unaque convolvens totam Armillam. Ipfum vero ferrum huic fub-
ftratum, infigitur columnae lapideae magnae & longae, 4. cubitorum, quarum
binae infra terram firmo fundamento inftant; reliquae duae fuperius habentes
35 ab anteriore parte Atlantis Mauritaniae Regis effigiem I, in eodem lapide arti
ficialiter excifam: qui coron& fu& contingit Globum lapideum H, columnae
fuperius ornatus cauB& impolitum: fuprema vero Axis pars alteri ferreo
fulcro juxta C incumbit: quod inferius bifurcatum eft juxta K, tranfitque in
9 duos