TYCHO AD I. F. HOFFMANNUM 16/26 IAN. 1600 245
diBe, non pofiremae felicitatis loco ducam. Cumque nunc Pragam No
bilem et Eruditum adolefcentem FRANCISCUM TENGNAGLIUM,
mihi domefticum, qui ante paucas hebdomadas ex Italia huc reverfus
efi, una cum filio meo natu maiore ex me denominato certis de cauBis
5 amandem, non potui intermittere, quin hafce pro felici reditu candido
animo Illufi. G. T. congratulantes una mitterem, atque ijs fimul in-
iungerem, ut Tuam Illuft. Generof. captata oportunitate accedentes
eam ex me officiofiBime falutarent. Pergratum vero eft, quod Illuftris
Dominatio Tua Excellentem Mathematicum Dominum M. IOHAN-
10 NEM KEPLERUM in fuo Comitatu huc ad nos in Bohemiam ad-
22 v duxerit, qua etiam in parte non obfcure elucet Illuft. G. T. || erga fu-
blimia illa et a vulgi captu remota Mathematum fiudia eorumque
alumnos lingularis et nunquam fatis laudatus favor atque benignitas
ab omnibus hifce excellentioribus Scientijsaddidis merito femper de-
15 praedicanda. InterceBit mihi cum illo viro, poftquam Dania emigravi,
nonnulla per Litteras eademque pergrata familiaritas, quae ex mutua
praefentia, quam brevi futuram mihi perfuadeo, augeri poterit. Quic-
quid vero voluptatis et commodi ex hoc nofiro congreBu promanare
poterit, Illuftri Dominationi Tuae praecipua ex parte acceptum feren-
20 dum grata mente agnofco. Pluribus Illufi. Generof. T. multiplicibus
alias pariterque graviBimis occupationibus difientam remorari nolo.
Caetera, quae hic omitto, ij, quos ablego, fi Illuft. Dom ni Tuae eos ad
mittere commodum fuerit, fupplebunt atque ex me referent; quibus ut
benignam aurem pro folita fua humanitate praebere non dedignetur,
25 qua poBum reverentia, oro et obfecro. Valeat Tua Illuft. Generofitas
quam feliciBime et diutiBime, huncque noviter inchoatum Annum
Iubilaeum plurimofque alios infequentes incolumis et florens tranfigat.
Dabantur ex Arce Caefariana Benatica die 26 Ianuarij Anni labentis
Epochae Chrifiianae Dionyfiacae 1600, quam duobus deficere IOSE-
30 PHUS SCALIGER probare nititur. Iterum et faepius T. Illuft. Gen.
quam optime valeat, meque et meos fibi commendatos habeat. ||
23 r Illufiri Generofitati Tuae
addidliB.
Tycho Brahe.
[E codice