TYCHO AD ANONYMUM 19/29 MART. 1600
289
Occupatio Regni Suetici, quo CAROLUM nunc potiri audio, med
quoque opinione maiores turbas dabit, modo SIGISMUNDO non
f defuerint vires. Non minor eft virtus, quam quaerere, parta tueri. Deus
aliquando pacem Regionibus illis, diu tempefiate bellorum et aliarum
5 calamitatum conquaBatis, largiatur. Ubi occatio huc mittendi tibi data
fuerit, non intermittas, quaefo, tam de publicis, quae in iliis oris gerun
tur, quam privatis tuis rebus, fcribendi officium. Vale. Dabantur ex
Arce Caefarea Benatica Die 29 Martij ftyl. nov. Anni 1600.
[E codice Basileensi G I 35]
lot TYCHO BRAHE AD CHRISTOPHORUM
HENNIOCHUM.
92 r S.
EDDIDIT mihi literas tuas fub initium huius Anni ad
me reverfus filius TYCHO; elique mihi gratum, condi
tiones meas, quas Divino provifu hic in Bohemia apud
Caef am Ma tem adeptus fum, tibi probari. De Chymico illo
in Silefia, cuius meminifii, qui Metamorphofin iftam
Paracelficam in libro vexationum indicatam callet, per
Dominum Dotfiorem THADD/EUM HAGG^)CIUM nuper inde
20 Pragam redeuntem inquiri faciam; et fi quid certi ab eo refcivero, te
eius reddam participem.
FRANCISCUS SCRODERUS Sundenfis ne verbulum mihi, live
Wittebergae fi ve hic degenti, refpondit, aut fi id fecit, interciderunt eius
literae: admoneas eum iterum fui officij, fi forte refipifcere voluerit,
25 quamvis non multum interfit, five fcribat five non.
Recordor te femel mihi fcripfiBe de Granatis Bohemicis, quod ex
ijs Chymicum quoddam artificium elicere nofti; cuperem igitur ex te
fcire, quale illud fit; reperiuntur enim hic Granati in fatis magna copid,
et tibi, fi volueris, aliquos per oblatam oportunitatem mittam. Vale.
30 Dabantur ex Arce Caefarea Benatica Die 29 Martij fiylo renovato
Anni 1600.
37
[E codice