Full text: Epistolae astronomicae (Tomus VIII, Tomus III)

TYCHO AD IO. G. HERWARTUM 18/28 AUG. 1600 347 
rum Eclipticae per Inftrumenta obfervato, et illi, qui in propria orbita 
exiftit, quem calculus folummodo praebet, varie intercidentem negligis: 
forte quod tabellam diverfitatem hanc oftendentem cum prioribus non 
acceperis, quam, ut tibi poftmodum ad manus Iit, hic additam habes, 
5 iiquidem renovatis etiam tabulis, quas alias, ut promifi, obtinebis, 
aeque applicari poterit. Quomodo autem repurgati hi canones loca 
Lunae, tribus illis diebus fatis praecife convenientia, expediant, in alia 
charta denotatum invenies, idque quoad folas longitudines. Nam in 
latitudinibus ex obfervationibus falvandis, et parallaxibus, quae fefe 
io immifcent, extricandis, etiamnum laboramus. Neque tamen in lati 
tudinibus a priori ordinatione evidens difcrimen fubrepere poterit. 
Quam vero priores illae apparentijs congruerint, tute fatis expertus 
es, et quam proxime in tuo calculo aBecutus, ut hac de re fruftra mo 
veatur dubitatio, nili quis velit fcrupulolius, quam fenfus oculorum 
15 fert, lingula trutinando nodum in fcirpo quaerere. 
Quas poftea die 20 Februarij ad me milifti literas, reftitutionem qua- 
rundam peculiarium affixarum a CHRISTOPHORO ROTHMAN 
NO Landtgraviano olim Mathematico adiun&am habuere, cuius com 
municatio mihi grata fuit; licet enim ab ipfo laudatiBimae memoriae 
20 Principe, dum adhuc in vivis erat, mihi aliquot inerrantium fiderum 
ipfius Inftrumentis fatfia verificatio tranfmiBa fit, ut eam per triangula 
expenderem atque cum meis pariter inventis conferrem, quemadmo 
dum in Epiftolis inter nos commutatis videre eft: tamen non tot erant 
numero fiellae, neque tam diligenter in trutinam Triangulorum et cal- 
25 culi vocatae. Ex ijs, quae nos capite fecundo Progymnafmatum Afiro- 
nomicorum circa fixarum refiitutionem tra&avimus, nofiras rationes, 
et quanta diligentia hanc provinciam fufceperimus et adminifiraveri- 
mus, perfpicies, collatione autem inde cum hifce Landtgravianis lon 
gitudinibus fadla, eas ubique 5 vel 6 fcrupulis nofiras excedere anim- 
30 advertes, nec in latitudinibus maiorem eBe differentiam, quam haec 
in longitudinibus varietas proxime pofiulat. Qua vero occafione facfium 
exifiimem, quod Landtgravianae obfervationes fiellarum longitudines 
per unciam circiter unius gradus plus iufio extenderint, in didlo Pro 
gymnafmatum capite pag. 274 reperies, et alias in Epiftolis hac de re 
35f inter nos affatim ventilatum efi. Non efi quod tibi perfuadeas, ROTH- 
MANNUM unquam hanc fiellarum verificationem fuo nomine in 
publicum editurum, nam animum ab his fiudijs iam prorfus abiecit, 
et per procurationes forenfes vicfium quaerit, quatenus adverfa vale 
tudo, qua miferrime conflidlatur, id admittit, necfcio, an adhuc fuper- 
40 fies fit. Nam cum ultimo ad me de eo fcriberetur, ipfum cum extremo 
fanitatis et rei familiaris difpendio vitam aegerrime trahere relatum 
147 r efi. Quare non opus efi, ut verearis, tibi aliquando im-||putari poBe, 
44* quod
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.