374
EPISTOLA ASTRONOMICA
egi, ut forte vix alius quifpiam, qui diu illi ab intimis fuit coniilijs, tam
cordate et praefenter facere aufus fuiBet, quod optime novit magnificus
Dominus BARVITIUS Secretarius praecipuus, qui Caefari fere femper
praeito efi. Ille eo nomine aliquoties ex animo mihi gratias egit, feque
hanc ingenuitatem, quodque ea, quae decent et conducibilia funt, non 5
diBimulem, fed fincere ipfius Maieftati, cum fubie&iBima tamen difcre-
tione, aperiam, deque ijs oportune commonefaciam, ad caeteros con-
filiarios praecipuos depraedicaBe, non femel indicavit, quibus hoc gra-
tiBimum fuit, adeo ut res longe aliter fe habeat, quam quidam ignari
et nefcio quid finiftro iudicio fomniantes fufpicari fortaBe poBunt. Sic 10
non defuerunt, qui Caefaris tam diutinam Pilfenae abfentiam mihi
vaniBime imputarent, atque id non faltem Pragae, fed et in varijs Bo-
hemiae locis fpargere non funt veriti, cum tamen id mihi nunquam in
mentem venerit, priufquam ab alijs referri audivi: et vix alius magis
quam ego ipfius Maiefiatis praefentiam || defideravi, fiquidem, interea 149 v
dum abfuit, res meae minus promoverentur, utut eBent, qui earum
executionem in mandatis haberent. Nec fcio quenquam hic, qui mei
odio laboret: neque enim ulli occafionem dedi, imo quam plurimi ad-
eoque praecipui quique non faltem in aula, fed et alibi in regno hoc
amicitiam et converfationem meam fponte exoptant, et magis quam 20
cuperem ambiunt, ut fic et temporis et valetudinis iadfuram faepius
quam vellem facere cogar. Quin et illufiriores regni Primates mihi
proprio motu nec rogati obtulerunt, ut in regni indigenam adfcifcerer,
nec alio me converterem; quod fe primis comitijs effedturos prompto
animo polliciti funt. Si qui inter vulgares latitant morofuli, invidi et 25
malevoli, quorum tamen neminem novi, illi in fua fefe inefcent et ro
dant malevolentia ac iudicij perverfitate, haecque habeant fecum fer-
ventque fepulchro: infelix et mifer efi, cui nemo invidet, nec fplendet
aut confpicua virtus, quae livore fuapte umbra caret. Vides itaque, mi
ROLLENHAGI, quanta iniuria non faltem meam perfonam, fed, 30
quod longe plus efi, ipfam Sacram Caefaream Maiefiatem, Imperij
Caput et Dominum nofirum clementiBimum, qui praefenti efi animo,
nec Tureas formidat, fed et Pacem, nifi honorifica et utilis fit, etiam
ultro oblatam refpuit, afficere non erubefeunt, dum tam futilia et a
veritate alieniBima feribunt. Si fimul eBemus, poBem multis documen- 35
tis et Tecmirijs irrefragabiliter ofiendere ifiorum hominum vanilo
quentiam: quodque contrarium potius verum eBe. Interim tamen fe-
creto ex te fcire averem, quifnam fuerit, qui talia fuis literis infperfit,
et ad quem eas exaravit, non quod tales nugas morer, aut quod illi id
obijeere velim (funt enim multa diBimulanda et ex alto defpicienda) 40
fed faltem ut mihi ab homine tam finifira et frivola fufpicante et male
volo cavere poBim, fi forte ipfum novi aut alicubi in illum inciderim.
Ut