156
ADDITAMENTA AD APOLOGIAM
alijs aliena: nos noftra agamus. Sequentem igitur Apologiam, optime
et benevole LeClor, ubi libuerit, attente perlege, expende, atque line
praeiudicio dijudica, et vale.
So bald wan die Capnurania auB ift, follen diBen nachfolgende wordt mitt kleine antiquis 53 r
gefetz werden. 5
Hoc infolens fcriptum, quod Capnuranicum author vocat, fuo modo
in verbis nimium luxurians et fuperbiens ac futilitatem potius quam
fubtilitatem apud eos, qui rem ipfam medullitus introfpicere atque
enucleare norunt, aBecutus, hanc inquam arrogantem Capnuraniam
poftquam idem Scotus Ariftotelicus mihi in Daniam mifiBet tertio de- 10
mum anno (uti iam antea innuimus) ab Apologia noftra candida mente
et bona intentione ipli communicata, ego inter alias graviores occupa
tiones (eram enim revera tum, cum mihi tradebatur, multis negotijs
non faltem confuetis fed ingratis quibufdam forenfibus admodum di-
ftra&us) quo minus || eandem ferio et penitius introfpicerem. Quare 53 v
cum Hafniam ijfdem diebus ad Comitia mihi eundum foret diutius,
quidam ex Ihidiolis, qui mecum comitabantur, eandem fecum fump-
tam in navi mihi praelegit. Poftquam autem vel inde cognoviBem, au-
thorem eius multum differre ab eo candore et modeftia, quibus prius,
dum de hac eadem materia mecum per litteras ageret, ufus erat, et cum 20
fcommatis et di&erijs arrogantibufque fophifmatis fupra modum fca-
teret, et negotium hoc philofophicum licentia philofophica nimis abu
tendo indecenter et faltuofe tradlaret, conftitui mecum nihil plane ipli
refpondere, neque eius verfuta argumenta, quod tamen quam facili-
mum erat, refutare. Animadvertebam enim eum non veritatis inqui- 25
rendae ftabiliendaeque cauBa, fed ut ex contradictionibus eiufcemodi
gloriolam || aliquam aucuparetur, talia tertio demum, uti diCtum, anno 54 r
parturijBe. Cum tamen paulo poit eodem anno m. Augufto Cancel
lario regni Scotiae, qui, quod SereniB. regem fuum una cum alijs illuft.
viris comitatus, me in infula Uraniburgica antea inviferat, ac ob id 30
familiariter mihi notus erat, fcribendum foret per legatos fereniB. regis i
noltri in Scotiam abientes, oblata commoda oportunitate, non potui
intermittere, quin de hac Scoti illius praefumptuofa cpi^cuma atque in
me iniuriofo fcripto iure merito conquererer, praefertim cum et antea
eidem mag. Cancellario ipfum diligentibus verbis et benevolo animo 35
commendaBem. Quoniam vero idem meus Antagonifta et has litteras
praefraClo animo cavillatus eft, poftquam earum compos eft redditus,
et omnia ferme in ijs contenta || obtufis fubterfugijs eludere conatus 54 v
eft, lubet eandem hic fubiungere, poftea quid Scotus ille refponderit,
intermixtis tamen prius alijs huc facientibus, vifuri. 40
Verum