Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Varia (Tomus IX)

CARMINA 
Pofteritas grato veluti teftabitur ore, 
Gratia iit noftro tempore muta licet. 
Quanta Machaonia limulae effecimus arte, 
Quae facile aegrotis morbida membra levat. 
Dania li taceas, Norici Suecique loquentur, 
Senfit ubi nofiram plurimus aeger opem. 
Nec tamen hinc lucrum fedabar, ut undique moris, 
Gratis quippe dabam parta labore gravi. 
Nimirum hoc fuerat, cur tanta odia invida fenii, 
Hinc abitus noilri manat origo vetus. 
Quaeque diu latuit nec aperte prodita, donec 
Invidiae virus, qui ftabiliret, erat. 
Sic vitium pepulit virtutem, non mala cauBa, 
DifceBu in noftro crimen abeBe juvat. 
Quantas fuftinui curas, impendia quanta, 
Ut fieret celfum, quod meditabar, opus? 
Quam multis etiam Sophiae myfteria pandi, 
Quos alui longum fumptibus ipfe meis? 
Pluraque praeterea, vereor quae dicere eunda, 
Ne proprias laudes enumerare ferar. 
Pro quibus (6 Superi) mihi gratia reddita talis, 
Sex ego cum Natis Matreque ut exui agam. 
Sum tamen haud exui, libertas obtigit ampla: 
Exilium in Patrii verius ante tuli. 
Nunc ego profper ago, proprij nunc juris alumnus, 
Nunc mihi pro Patria maximus Orbis adeft. || 
Excipientque alij, fic profpiciente JEHOVA, 
Gratus erit eundis nofter ubique labor. 
Tu licet hunc renuens fpernas damnifque fatiges, 
O Patria, 6 laudis prodiga fada tuae! 
Ergo ingrata vale; Patria eft mihi quaelibet ora, 
Quae volet ^Ethereis aequa litare facris, 
Quaeque volet noftros agnofeere grata labores, 
Quae mihi pro meritis non feret immerita. 
Dania fed (fateor) fatis excufabilis in fe eft, 
Condolet et proprijs ingemit ipfa malis. 
Tu quoque magnanimi Friderici Heroica proles, 
Infcius hic culpa, Rex generofe, vacas: 
Invitifque alijs, animus quibus integer, ifta 
Fiunt: Dij faciant non mage prava fequi. 
Sunt aliqui pauci, quibus haud tamen ipfe nocebam, 
Qui mihi qua poBunt arte doloque nocent;
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.